politicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Martinus Vizcarra, vulgo plene Martín Alberto Vizcarra Cornejo (Limae in urbe natus die 22 Martii 1963) est legatus et politicus Peruviae.
Alumnus est Universitatis ingeniariae nationalis scholaeque administrationis negotiorum in urbe nativa. Gubernator regionis Moqueguensis, unde genitores eius orti sunt, ab anno 2011 meruit. Praeses vicarius Peruviae electus, die 28 Iulii 2016 in hoc officium inductus est, Petro Paulo Kuczynski eodem die praeside facto. Minister a commeatu et communicatione a die 28 Iulii 2016 usque ad 22 Maii 2017, deinde legatus patriae iuxta regimen Canadense fuit a die 18 Octobris 2017, sed, Kuczynski praesidatum renuntiante, Vizcarra eo successor die 23 Martii 2018 factus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.