Maria I Tudor (18 Februarii 1516; 17 Novembris 1558) regina Angliae et Hiberniae, fuit filia Catharinae Aragonensis et Henrici VIII, qui cum Annae Boleyn nupsisset, primum coniugium declaravit illicitum et Mariam prolem notham. Nova autem successionis lege atque testamento, Henricus illam rursus heredem alteram, Eduardo primo herede, restituit. Vita defuncto Eduardo fratre, Ianaque nepte Henrici VII cito a dicione coacta, thronum Angliae anno 1553 ascendit.
Cognita ab posterioribus Maria Sanguinea[1] (Anglice: Bloody Mary), adversariis haeresis accusatis immolatisque, conata fidem Catholicam, iam a decessoribus eversam, denuo in Anglia renovare; erat paulo invitior Angliae regina, talis res putans viriles. Ei haud instar sororis Elisabethae patrisque ne musicae quidem neque linguarum esse ingenium, tantum nequit discere, suere autem potest. Iussu Caroli consobrini atque Sacri Romani Imperatoris, quem tutorem esse rata valde dilegebat, anno 1554 filio eius, valde ab Maria dilecto, ipsa haud amata, Philippo II de Hispania nupsit. Solitaria et sine prolibus mortua est, sponso ad funus nec praesente, in Hispania manente.
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.