Margarita (regina Navarrae)

regina Navarrae From Wikipedia, the free encyclopedia

Margarita (regina Navarrae)

Margarita[1][2] (Engolismae nata die 11 Aprilis 1492; mortua die 21 Decembris 1549 Odosii), soror regis Francisci I, fuit per secundum matrimonium regina Navarrae et avia regis Francici futuri Henrici IV. Ob scripta humanista aetate Illuminismi sacra necnon saecularia (inter quae L'Heptameron praecellit) atque ob patronatum artium litterarumque celebratur quoque.

Quick Facts
Margarita (regina Navarrae)
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Margarita (regina Navarrae): imago
Thumb
Margarita (regina Navarrae): subscriptio
Nativitas: 11 Aprilis 1492; Engolisma
Obitus: 21 Decembris 1549; Odosium
Patria: Francia Borboniensis
Nomen nativum: Marguerite de Valois-Angoulême

Familia

Genitores: Charles; Ludovica Sabaudica
Coniunx: Henri II of Navarre, Charles IV, Duke of Alençon
Proles: Jeanne d'Albret, John of Navarre
Familia: Domus Valesia

Memoria

Sepultura: Lescar Cathedral

Insignia heraldica

Margarita (regina Navarrae): insigne
Margarita (regina Navarrae): insigne
Close

Vita

Thumb
Statua Engolismae erecta

Margarita, filia Caroli Aurelianensis ducis Engolismae et Ludovicae de Sabaudia, a matre optime educata Kalendis Decembrius 1509 Carolo nupsit, duci Alenconii. Marito anno 1525 mortuo Madritum se contulit ubi frater Franciscus I in custodia erat. Anno 1527 Henrico II regi Navarrae uxor facta est, cui Ioannam d'Albret, matrem regis Henrici IV peperit.

Ista mulier mira maecenas fuit poetarum artificumque et erga plerosque clemens. Iam dudum protestantismo favebat, velut in scripto »Miroir de l'âme de la pécheresse« (Alençon 1531) ante oculos ponitur. Persecutiones regis Francisci I vehementes impedire volebat, quamvis ipsa numquam fidei catholicae abiuravit. Opera multa in prosa versibusque reliquit genere volubili et nonnumquam leviore, ut in moribus tunc erat. Mentionis valde digna sint »Heptaméron des nouvelles« (Lutetiae 1559: collectio narratiuncularum secundum Boccacium cuius titulus antea fuerat »Les amants fortunés«) et »Marguerites de la Marguerite des princesses« (Lugduni 1547: florilegium poeseos dramatumque a zetario Ioannes de la Haye vulgatum). rre (das. 1900)

Opera

Thumb
Turris in qua nata Margarita

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.