From Wikipedia, the free encyclopedia
Mare Barentsianum[1] sive Barentsii[2] (Norvegice Barentshavet; Russice Баренцево море, tr. Barencevo more) est mare Oceani Arctici. Aream 1424 milia chm² et profunditatem mediocrem 222 metra, maximam ad 600 metra habet. Mare totum in planitie litorali iacet.
Nomen suum hodiernum anno 1853 in honorem Gulielmi Barentsii, exploratoris Batavici, accepit. Olim Murmanicum nominabatur[3], et Norvegicum, et Petschoricum.
Inter litora Europae septentrionalis (Norvegiae et Russiae) et archipelagos Spitsbergicum (possessionem Norvegicam), Terram Francisci Iosephi, atque Novam Zemblam (possessiones Russicas) situm est. Paeninsula Kolaensis (Sanctus Nasus) et Caninos promunturium mare Barentsianum a mari Albo separant. Vaigatia insula et Nova Zembla inter mare Barentsianum et mare Karense iacent. Fretum Iugricum (inter Vaigatiam et paeninsulam Iugricam) et fretum Pylae Karicae (inter Vaigatiam et Novam Zemblam) cum mari Karensi mare Barenstianum coniungunt. Mari Norvegico adiacet; Rubeae promunturio maria divisa esse habentur.
Calguevia (a terra continente freto Pomorico separata) et Kildinum insulae in parte australi maris maximae sunt. Sinus Varangicus, sinus Kolaensis aliique sunt maris Barentsiani sinus vel fiorda in paeninsula Kolaensi sita. Ibi et Paeninsula Piscatorum continenti isthmo tenuissimo adiuncta in mare eminet. Pars maris Barentsiani austroorientalis, ab insula Calguevia ad Vaigatiam, saepe mare Petschoricum[4] nuncupatur; huc Petschora flumen per sinum Petschoricum influit; alter sinus maris Petschorici magnus sinus Chaipudyrensis[5] est.
Flumina maxima quae in mare effunduntur sunt Petschora et Indiga in parte orientali necnon Kola, Tuloma, Pečenga paeninsulae Kolaensis.
Portus principales sunt Romana Russiae et Varangria Norvegiae (ubi et Berlevåg et Wardhusia nominandi sunt). Portus vetustissimus Kola fuit. Ripae Albae portus marinus Amdermae situs est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.