Manius Sergius L.f. Fidenas (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia

Filius eius Lucius Sergius M'.f. Fidenas tribunus militum consulari potestate anni 397 a.C.n. erat.

Cursus honorum

Sergius anno 404 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae electi erant: Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus, Publius Cornelius M.f. Maluginensis, Gnaeus Cornelius P.f. Cossus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus atque Spurius Nautius Rutilus fuerunt. Hoc anno Volsci a Romanis victi et Artena oppidum Volscorum oppugnata atque capta est[1].

Anno 402 tribunus II erat et cum eo Gaius Servilius P.f. Ahala, Lucius Verginius L.f. Tricostus Esquilinus, Quintus Sulpicius Ser.f. Camerinus Cornutus, Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas. Tum bellum in Veios continuatum, Anxur oppidum ab hostibus expugnata, bellum adventu repentino Capenatium et Faliscorum extentum est. Propter cladem ob controversias inter tribunos acceptam sententia fuit, ut statim novi tribuni eligendi essent, quod etiam constitutum est[2].

Notae

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.