Credo fideabsolutaCreatorem, Nomen Huius beatum sit, Creatorem Ducemque omnibus creatis esse; solum fecit, facit atque faciet omnia.
Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, unum esse, atque concordiam similem hoc eius modo ullo non esse, atque eum Deum nostrum esse, qui erat, est atque erit.
Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, corpus non esse, atque liberum proprietatibus materiae esse, atque collationem eo esse non posse.
Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, primum ultimumque esse.
Credo fide absoluta Creatori, Nomen Huius beatum sit, precandum esse, atque quibusquam alteris eo precari licitum non esse.
Credo fide absoluta praedicatumMoysis, nostri magistri, pax in eo sit, verum fuisse, atque eum maximum vatum fuisse, et qui ante eum et qui post eum venerunt.
Credo fide absoluta Pentateuchum quid nunc habemus idem dato Moysi esse, nostro magistro, pax in eo sit.
Credo fide absoluta Pentateuchum mutaturum non esse, atque numquam Legem aliam erit de Creatore, Nomen Huius beatum sit.
Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, omnia hominum scire, atque omnes cogitationes eorum, ut dicitur: "Qui sua pectora conjuncta creavit, Qui omnes suas actiones comprehendit."
Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, eos qui mandata Eius servant remunerare atque eos qui haec perfringunt punire.
Credo fide absoluta venturum esse Messiam; atque quamquam cunctari possit, tamen adventum eius omni die expecto.
Credo fide absoluta mortuorum redanimationem futuram esse, cum placeat Creatori, Nomen Huius beatum sit, et Nomen Huius laudatum omni tempore et usque ad aeternitatem sit.
Hebraice dicitur רבי משה בן מיימון Rabbī Moše ben-Maimōn seu (agnomineacronymico) רמב"ם Rambam,Arabice autem موسى بن ميمون بن عبد الله القرطبي الإسرائيلي Mūsā bin Maimūn bin ˁAbdallah al-Qurṭubī al-Isrāˀīlī.
Kenneth Seeskin, "Maimonides" (2010) in Stanford Encyclopedia of Philosophy~(Anglice)
Imago Maimonidis ex Thesauro Antiquitatum SacrarumBlasii Ugolini (1744) est.
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.