From Wikipedia, the free encyclopedia
Magdalena de Scudéry (nata Franciscopoli die 15 Octobris 1607; mortua Lutetiae die 2 Iunii 1701), scriptoris Georgii de Scudéry quocum multas mythistorias scripsit soror, fuit ipsa scriptrix Francica illustrissima et circulorum litterariorum moderatrix.
De Scudéry fuit sodalis egregia Domus Rambouillet et mythistorias magni aestimatas scripsit, in quibus sub personis et rebus gestis antiquis mores et homines contemporaneos descripsit. Genus autem scribendi nimis exquisitum et inflatum apud nostros hodie nauseam effecerint. Critica Nicolai Boileau gloriam eius demolivit ex anno 1665. Inter fabulas Milesias maxime notas istius Sapphus, ut admiratores eum nominarunt, est »Artamène, ou le grand Cyrus« (1649–53) cui anno 1657 clavis addita est. Sic hominum contemporaneorum larvae facile auferantur: Cyrus est Ludovicus II (Bourbon-Condé), Mandana est soror Ludovici, Arthenica est Catherina de Rambouillet, Aristaeus est Ioannes Chapelain et ita porro). Clavis similis etiam exsistit opus »Clélie« (1656–60) intellectum. Praeter alias mythistorias (»Ibrahim«, »Almahide« etc.) exaravit in seriebus pluribus »Conversations« et »Entretiens«, »Fables«, »Poésies légères« et »Lettres«.
Educatione finita Lutetiam petivit ubi homines mulieresque illustrissimos circa se collegit. Auditores lectoresque laetificabant mythistoriae longissimae de Calprenède et Homberville. Labor indefessus ei pro divitiis absentibus fuerunt, quibus auditorium magis opulentum gaudebant. Scriptrix heroes antiquitatis saepe suaviores et amabiliores reddidisse videtur. Itaque Horatius Cocles sive Mucius Scaevola amore capti praesentantur velut mulierum servi.
Plausum saepe nacta est ob secreta aulica in invidiis, ambitu et consuetudinibus, quae curiositatem legentium inflammabant. Genus scribendi partim valde artificiosum esse constat imaginatione iuvante. Fama auctricis in tota Europa sparsa est. Christina Sueciae regina ei amica facta est et commercium epistulare cum ea habebat. Academia Pataviensis[1] eam sociam fecit. Cum Academia Francica anno 1671 prima vice certamen indixit in rhetorica arte (praemium donatum est ab Ioanne Ludovico Guez de Balzac, Magdalena de Scudéry propter »Discours de la gloire« palmam tulit. Magdalena, cum formae egregiae non esset, colloquentes cito ingenio, sapientia, animae nobilitate, modestia fascinari potuit. Aetate annorum XCII carmen pro Ludovico XIV scripsit. Nonnullis videtur esse opus eius optimum »Entretiens de morale«.
Frater eius Georgius de Scudéry minus tragoediis quam criticis acerrimis contra opus »Cid« (Petri Corneille) notus factus est. Eius arrogantia et poeseos insipientia (e.g. carminis »Alaric«) in satiris Nicolai Boileau iuste revelabantur. Plures fabulae Romanenses sororis sub eius nomine vulgatae sunt.
Madeleine de Scudéry primas agit partes in mythistoria Das Fräulein von Scuderi scriptoris Theodisci E.T.A.Hoffmann, detegens seriem occultarum caedium factarum ab aurifice quodam, cui intolerabile fuit videre artificiosissima opera sua venui subici et asportari. Hic liber in primis mythistoriis huius generis, nempe de rebus criminalibus, numeratur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.