Maccarones[1][2] (Italiane maccheroni) sunt sicci pastae tubuli ex tritico duro facti.
Maccarones vel maccheroni olim fuerunt pastae fartae (modo raviolorum):[3]
- Miraculum de pastillis in domo Guiccionii ... Testis I hoc modo rem narrat publice suditam: Invitaverat Guillelmum aliquando compater suus Guiccionius ad prandium, eique apposuerat maccarones seu lagana cum pastillis: quorum aliqui de industria impleti furfure positi fuerunt ante d. Guillelmum. Hos cum ei praescindere vellet, quae eosdem paraverat Guiccionii uxor, coepit ille dicere commatri suae, Quare hos ipsi praescinderet; et formans super lancem signum crucis, accepit aliquos ex dictis poastillis plenis furfure, eosque aperiens reperit plenos recocto lacte, ac mox mulieri monstravit, dicens, Huc aspice, commater, numquid delicati sunt? ... Testis III notat dolum in pastillis fecere mulierem, quod taederet ipsam toties convivam habere Guillielmum.[4]
Macharoni siciliani formam vermium iam apud Martinum habebant.[5] Maccarones (sine pluribus) hac forma recentius peregrinator Ioannes Raius describens cum vermicellis comparavit.[6]
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.