From Wikipedia, the free encyclopedia
Luganum[1], Lucanum[2] seu Iunianum[3] (Italiane Lugano) est urbs Helvetica circiter 69 000 incolarum, maxima pagi Ticini, id quod ad incolas et oeconomicas res pertinet. Luganum est enim urbs commerciis atque multis argentariis affluens. Quotidie multi homines e propinqua Italia in Luganum veniunt ad operam dandum. Lugani universitas est ubi discipuli iurisprudentiae, oeconomiae, et informaticae studere possunt. Lugani tamen etiam aleatorium est.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Urbs homonymo lacui, qui etiam Ceresium vocari potest, adiacens duobus collibus subiecta est. Hi Mons Sancti Salvatoris et Mons Bre appellantur. Hieme propter lacum aer temperatus est, contra aestates calidae sunt.
Urbs ad orientem versus limini cum Italia adiacet, accurate media urbs abest a limite inter Helvetiam et Italiam chilometrum quinque.
Aevo Medio Mediolanum cum Novo Como de Lugano contendere Mediolanenses circiter saeculum quartum decimum vicerunt. Anno 1512, Helvetii Luganum ceperunt. Postea Luganum semper ad Helvetiam pertinuit.
Anno 2004 octo municipia viciniores et anno 2007 alios tres se ad Luganum iunxerunt.
Mense Iunio Lugani clara seriem concentuum appellata Marthae Argerich Propositum (The Martha Argerich Project) audire potest.
Ab anno 1970 in Lugano sedes episcopi pagi Ticinensi collocatur. Ecclesia cathedralis Sancto Laurentio dicata est. Praesens episcopus est Valerius Lazzeri, episcopus emeritus est Petrus Iacobus Grampa.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Luganum spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.