Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Lucius Apuleius Madaurensis (Madaurae in provincia Africana anno circiter 125 natus; anno circiter 180 mortuus) fuit scriptor, philosophus, orator. Neque umquam negavit se Africanum, rectius "Seminumidam et Semigaetulum" esse.
Apuleium in eis esse numerandum, qui post rem publicam liberam amissam a sophistis veteribus profecti sunt, ex partibus orationum generis demonstrativi apparet, quae Florida inscriptae extant:
Floridis cum audientes delectare vellet, hac oratione, quam ante annum 160 habuisse videtur, iocis remotis serio causam dici oportuit. Oratori itaque accusator refellendus, iudex conciliandus erat. Quamobrem omnia hic invenies, quibus niti solebat, qui causas egit. Quodsi tamen Apuleium ad sophistas illos recentiores respexisse constat, id eo efficitur, quod eruditionem ubique ostendit ingentem, scriptores omnium generum saepe repetivit, saepe digressus mores castigavit hominum, multis collationibus argumenta narratiunculisque ornavit, multos denique sales aspersit. Quae cum ita sint, dubium non est, quin Apuleius hoc tanto ornatu non eis tantum, qui in foro se audirent, sed ceteris etiam, quos se lecturos speraret, placere voluerit.
Vide Lucium Apuleium apud Vicifontem. |
Vide Lucium Apuleium in Victionario. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.