Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Litterae Australiae sunt opus scriptum vel literarium in regione vel ab incolis rei publicae Australianae et eius coloniarum antecedentium partum. Quae civitas tempore eius primae historiae Occidentalis fuit grex coloniarum Britannicarum; ergo eius traditio litterarum cum latiore traditione litterarum Anglicarum coepit et iam conectitur. Ars autem narrationis scriptorum Australiae ex 1788 ingeniun novae continentis in litteras introduxit, rationes explorans sicut aboriginalitas, mateship, ratio aequabilitatis, democratia, identitas nationalis, migratio, unica topographia Australiana, multiplices culturae urbanae res quotidianae, ac "pulchritudo et terror" vitae in fero rure Australiano.
Inter notabiles scriptores Australiani sunt Marcus Clarke, Miles Franklin, Christina Stead, Patricius White, David Malouf, Thomas Keneally, Morris West, et Colleen McCullough, scriptores mythistoriarum; Henricus Lawson, Banjo Paterson, C. J. Dennis, Dorothea Mackellar, et Maria Gilmore poetae; Manning Clark et Geoffrey Blainey historici; P. L. Travers, May Gibbs, et Colin Thiele, auctores litterarum puerilium; ac Robertus Hughes, Clive James, et Germana Greer, exules. Inter notabiles scriptores scriptoresque mythistoriarum hodiernos Australianos sunt Helena Garner, Ioannes Maxwell Coetzee, Petrus Carey, Timotheus Winton, Alexis Wright, et Geraldina Brooks.
Poesis partes in primis litteris Australianis egit. Primus auctor qui poemata in Australia edidit fuit Michael Massey Robinson (1744–1826), ad poenam damnatus sed tandem servus publicus, cuius odae in The Sydney Gazette diario apparuerunt.[1] Carolus Harpur et Henricus Kendall fuerunt primi poetae ullius momenti.
Henricus Lawson, natus anno 1867, filius cuiusdam nautae Norvegici, late agnoscitur Australianus populorum poeta, qui anno 1922, fuit primus scriptor Australianus cui erat funus civicum. Duo poetae qui inter magnos poetas Australianos universe habentur sunt Christophorus Brennan et Adam Lindsay Gordon; Gordon quidem, "nationalis Australiae poeta" olim appellatus, est solus Australianus cui est monumentum in Angulo Poetarum Abbatiae Westmonasteriensis in Anglia. Opera Gordoniana et Brennaniana (sed praecipue Brennaniana) se ad usitatos poesis modos accommodabant, res classicas attingentia, et ergo intra genus culturae altae a criticis habentur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.