sermo From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Mandarina[1] (官話 guānhuà, hoc est 'magistratuum sermo') est linguae Sinensis forma normalis quae nationalis seu communis late et lege habetur et per orbem terrarum docetur. Una est linguarum Sinicarum, quae divisio constituunt familiae Sinotibetanae.
In Sinis continentalibus, Honcongi, Macaique plerumque appellatur Putonghua ((Pinyin) Pǔtōnghuà; (Sinice simplificato / translaticio) 普通话 /普通話), quod ad litteram significat "universalem communicationis loquelam"[2]. Etiam praecipue in Taivania, et interdum in continente et Honcongi, appellatur guoyu ((Pinyin) Guóyǔ; Sinice simplificato / translaticio) 国语 / 國語) quod ad litteram significat "nationalem linguam" seu "regni linguam".
Lingua normalis, quamquam eius propositum est ut eadem sit ubique, nihilominus in pronuntiatu et vocabulario per territorium Sinense variat. Et quamquam lingua normalis pronuntiatus fundamenta in dialecto Mandarina Pechinensi habet, versio normalis quae in continente extra Pechinum et in Taivania docta est multo discrepat a dialecto qua ipsi cives Pechinenses loquuntur. Etiam divisiones socio-politicae quae annis 1950 inter Continentem Sinensem, Honcongum, Macaum, et Taivaniam habentur, efficerunt ut lingua normalis Mandarina in eis locis docta inter se discrepare plene visa sit, usque in systemate scribendi, quia in continente characteribus simplificatis a communistis citatis scribunt dum extra continentem characteribus translaticiis.
Usque saeculum vicensimum fere omnes litterae Sinicae linguá Sinicá Classicá scriptae sunt et fuit lingua Classica, neque sermo vulgaris, cui discipuli in scholis et universitatibus studebant. Litterae vulgares haud umquam visae sunt ante Motum Maiensem Quarti Diei anno 1919. Quamobrem linguae Mandarinae origo evolutioque incerta est, et hodie plerumque solum ex studiis historicis, linguisticis et archaelogicis deducitur.
Nihilominus, lingua Mandarina iam saeculo tertio decimo e lingua Sinica Media oritur, quod liber rhythmorum nomine Zhongyuan Yinyun anno 1324 editus plene demonstrat. Et iam saeculo decimo sexto hic sermo locum magni momenti habuit apud Sinas. Scripsit Matthaeus Riccius in libro nomine "De Christiana expeditione apud Sinas suscepta ab Societate Iesu" (1617), vol. 1, p. 31: "Praeter hunc tamen cuique Provinciae vernaculum sermonem, alius est universo regno communis, quem ipsi Quonhua vocant, quod curialem vel forensem sonat." Quidem magistratus Sinici, qui Mandarini tunc vocabantur, communi loquela Guānhuà late nuncupata usi sunt, qua propter hodie haec lingua Mandarina extra Sinas appellatur.
Jin Shengtan, late primus Sinicus vulgarum litterarum dux agnitus, varias mythistorias Mandarine vulgari scripsit saeculo decimo septimo. Haec autem lingua definitione certa omnino carebat. Anno 1728 quidem imperator Yongzheng, qui pronuntiatus magistratuum abs Guanddong et Fujian non intellegebat, decrevit gubernatores provinciarum providere ut pronuntiatum proprium doceant. Libri huius eruditionis causae tunc editi nobis hodie dant indicia idealium pronuntiatuum linguae Mandarinae illius aetatis et quoque demonstrant illam linguam normalem decretam fuisse velut linguam Graecam antiquam communem, quia idem ac nulla lingua vernacularis tunc locuta erat, sed synthesim dabat omnium dialectorum Mandarinarum prope Nanchinum.
Haec forma dialecto Nanchinesi annixa diu magni aestimata est, etsi caput Sinense anno 1421 ad Pechinum motum est. Robertus Morrison cum primum lexicon Sincum-Anglicum anno 1815 scripsit, eius lexicon quidem de hac dialecto Mandarina Nachinensi tractavit. Morrison nihilominus scripsit dialectum Pekinensem in annos maiorem gratiam apud Sinas capere, normamque novam aemulam ostendere. Medio saeculo decimo nono quidem, iam dialectus Pekinensis vicit, quod necessarius erat dialecto Pekinensi loqui ut negotium fori imperiali habeatur.
Diebus priscis Rei Publicae Sinarum eruditi Hu Shih, Lu Xun, Chen Duxiu, Qian Xuantong et alii litteras vulgares citantes propusuerunt linguam Classicam a lingua Mandarina normae Mandarinae septentrionali annixa surrogari. Simul hi viri sentiebant normam definiendam esse linguae nationalis (translaticio: 國語; Wade–Giles: Kuo²-yü³; simplificato: 国语, pinyin: Guóyǔ). Post multas disputationes inter eos qui dialectos septentionales et qui meridionales velut normam citaverunt et conatum abortivum ad pronuntiatum artificiosum definiendum, tandem Commissio ad Lingam Nationalem Unificatam Definiendam Dicata anno 1932 decernit trahere
Ubique eadem lingua Mandarina normali uti putatur, sed differentiae existunt scripturae systemate et nomenclatura. Res Publica Popularis Sinarum anno 1949 condita hanc normam asservavit eam nuncupans pǔtōnghuà (translaticio: 普通話; simplificato: 普通话), hoc ad litteram "loquela communis" significante, quamquam eam in Taiwania usque hodie Guóyǔ nuncupatur. Etiam annis 1954 et 1964 reformae ab communistis susceptae effecerunt ut characteres simplicificati in continente, Malasia et Singapura adhibeantur quamquam in Taiwania et Honcongi characteres translaticii.
Vera Fabula de Ah Q scripta anno 1922 a Lu Xun plerumque hodie agnoscitur primum opus quod lingua Mandarina plene usum est.
Lingua Mandarina characteribus Sinicis vulgo scribitur, cuius historia ab antiquitate delineatur. Quia autem characteribus difficile huius linguae soni redduntur, hodie exsistunt complura systemata phonetica quo discipuli linguae sonos discere possunt.
Omnia systemata phonetica quo lingua Sinica scribatur praeter litteraturam Zhuyin fundamenta in litteris Latinis habent. Ut scriptura Sinensis in orthographiam Latinam reddatur, lege hodie sancta est litteratura Hanyu (Hànyǔ Pīnyīn / 汉语拼音 / 漢語拼音). Inscriptiones cursuales saepius autem secundum systema Wade-Giles aut Romanizationem cursualem Sinicam redduntur. Et complures Sinenses extra Sinas nomina eis transcribunt secundum Wade-Giles.
Litteratura Hanyu a communistico continentis Sinensis regmine anno 1958 primum excogitata est, et postea sancta et citata est ab ipso ut discipuli in Sinis pronuntiatu linguae Mandarinae normalis discere possint. Etiam ut norma internationalis tandem adoptata est ab Internationali Normarum Organizatione (ISO) anno 1982 et ab Taiwaniae regimine anno 2009, ut hodie paene ubique agnita est ut modus quo lingua Mandarina in litteras Romanas scribi potest. Etiam hodie usurpatur ut textus in computatra et telephonula inserantur. Peregrini autem interdum alia litteraturarum systemata malunt ut discant cum ea proprius Europeis litterarum normis propinquent, sicut litteraturam Wade-Giles et Gwoyeu Romatzyh.
Inter se systemata litteraturarum discrepant in quo modo verba et toni linguae denotantur. Wade-Giles numeris post syllaba superscriptis utitur; Hanyu accentis super vocalia superscriptis vel numeris in linea post syllabam scriptis; Gwoyeu Romatzyh autem litteras e, r, h, aut y addit, vocalia repetit, vel i in e aut y et u in o aut w mutat ut toni indicentur.
Tabula quae sequitur nonnullas huius linguae syllabas variis litteraturarum systematis scriptas ostendit:
Zhuyin | Wade-Giles | MPS II | Yalensis | Tongyong | Hanyu | Gwoyeu Romatzyh | |||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Tonus 1 | Tonus 2 | Tonus 3 | Tonus 4 | ||||||
ㄚ | a | a | a | a | a | a | ar | aa | ah |
ㄞ | ai | ai | ai | ai | ai | ai | air | ae | ay |
ㄢ | an | an | an | an | an | an | arn | aan | ann |
ㄤ | ang | ang | ang | ang | ang | ang | arng | aang | anq |
ㄠ | ao | au | au | ao | ao | au | aur | ao | aw |
ㄓㄚ | cha | ja | ja | jha | zha | ja | jar | jaa | jah |
ㄔㄚ | ch'a | cha | cha | cha | cha | cha | char | chaa | chah |
ㄐㄧ | chi | ji | ji | ji | ji | ji | jyi | jii | jih |
ㄑㄧ | ch'i | chi | chi | ci | qi | chi | chyi | chii | chih |
ㄐㄧㄚ | chia | jia | jya | jia | jia | jia | jya | jea | jiah |
ㄑㄧㄚ | ch'ia | chia | chya | cia | qia | chia | chya | chea | chiah |
ㄓㄨㄚ | chua | jua | jwa | jhua | zhua | jua | jwa | joa | juah |
ㄔㄨㄚ | ch'ua | chua | chwa | chua | chua | chua | chuar | chuaa | chuah |
ㄓㄨㄞ | chuai | juai | jwai | jhuai | zhuai | juai | jwai | joai | juay |
ㄈㄣ | fen | fen | fen | fen | fen | fen | fern | feen | fenn |
ㄏㄜ | ho | he | he | he | he | he | her | hee | heh |
ㄒㄧ | hsi | shi | syi | si | xi | shi | shyi | shii | shih |
ㄒㄧㄚ | hsia | shia | sya | sia | xia | shia | shya | shea | shiah |
ㄒㄩㄢ | hsüan | shiuan | sywan | syuan | xuan | shiuan | shyuan | sheuan | shiuann |
ㄍㄨㄤ | kuang | guang | gwang | guang | guang | guang | gwang | goang | guanq |
ㄎㄨㄤ | k'uang | kuang | kwang | kuang | kuang | kuang | kwang | koang | kuanq |
ㄇㄧㄠ | miao | miau | myau | miao | miao | mhiau | miau | meau | miaw |
ㄋㄧㄡ | niu | niou | nyou | niou | niu | nhiou | niou | neou | niow |
ㄋㄨㄛ | no | nuo | nwo | nuo | nuo | nhuo | nuo | nuoo | nuoh |
ㄋㄡ | nou | nou | nou | nou | nou | nhou | nou | noou | now |
ㄋㄨ | nu | nu | nu | nu | nu | nhu | nu | nuu | nuh |
ㄋㄩ | nü | niu | nyu | nyu | nü | nhiu | niu | neu | niuh |
ㄕㄨㄟ | shui | shuei | shwei | shuei | shui | shuei | shwei | shoei | shuey |
ㄙ | ssu | sz | sz | sih | si | sy | syr | syy | syh |
ㄙㄨ | su | su | su | su | su | su | swu | suu | suh |
ㄙㄨㄢ | suan | suan | swan | suan | suan | suan | swan | soan | suann |
ㄙㄨㄟ | sui | suei | swei | suei | sui | suei | swei | soei | suey |
ㄊㄨㄢ | t'uan | tuan | twan | tuan | tuan | tuan | twan | toan | tuann |
ㄉㄨㄟ | tui | duei | dwei | duei | dui | duei | dwei | doei | duey |
ㄊㄨㄟ | t'ui | tuei | twei | tuei | tui | tuei | twei | toei | tuey |
ㄉㄨㄣ | tun | duen | dwen | dun | dun | duen | dwen | doen | duenn |
ㄊㄨㄣ | t'un | tuen | twen | tun | tun | tuen | twen | toen | tuenn |
ㄗ | tzu | tz | dz | zih | zi | tzy | tzyr | tzyy | tzyh |
ㄘ | tz'u | tsz | tsz | cih | ci | tsy | tsyr | tsyy | tsyh |
ㄨㄚ | wa | wa | wa | wa | wa | ua | wa | waa | wah |
ㄨㄞ | wai | wai | wai | wai | wai | uai | wai | woai | way |
ㄨㄢ | wan | wan | wan | wan | wan | uan | wan | woan | wann |
ㄨㄛ | wo | wo | wo | wo | wo | uo | wo | woo | woh |
ㄨ | wu | wu | wu | wu | wu | u | wu | wuu | wuh |
ㄧㄚ | ya | ya | ya | ya | ya | ia | ya | yea | yah |
ㄧㄢ | yan | yan | yan | yan | yan | ian | yan | yean | yann |
ㄧㄤ | yang | yang | yang | yang | yang | iang | yang | yeang | yanq |
ㄧㄠ | yao | yau | yau | yao | yao | iau | yau | yeau | yaw |
ㄧㄝ | yeh | ye | ye | ye | ye | ie | ye | yee | yeh |
ㄧㄣ | yin | yin | yin | yin | yin | in | yn | yiin | yinn |
ㄧㄥ | ying | ying | ying | ying | ying | ing | yng | yiing | yinq |
ㄧㄡ | yu | you | you | you | you | iou | you | yeou | yow |
ㄩㄥ | yung | yung | yung | yong | yong | iong | yong | yeong | yonq |
ㄩ | yü | yu | yu | yu | yu | iu | yu | yeu | yuh |
ㄩㄢ | yüan | yuan | ywan | yuan | yuan | iuan | yuan | yeuan | yuann |
ㄩㄝ | yüeh | yue | ywe | yue | yue | iue | yue | yeue | yueh |
ㄩㄣ | yün | yun | yun | yun | yun | iun | yun | yeun | yunn |
Secundum fabulam sine auctoritate, characteres Sinicos primum cominiscit grapheocrates nomine Cangjie, qui laborabat regnante imperatore fabuloso Huangdi. Fabula dicit Cangjie monte Yangxu (hodie Shanxi) venantem vidisse testudinem cuius venae animadversionem eius cepit. Possibili relatione logica inter eorum venas animatus, Cangjie tunc orbis terrarum animalia, agros, stellas, et omnia sub caelo et in caelo investigavit et cominiscit systema symbolica appellatum zì (字) — illos characteres Sinicos. Hoc die natali characterum, secundum fabulam, Sinenses omnes diabolum lugentem audiverunt, fruges ex caelo sicut pluvias cadentes viderunt, et incepit mundum.
Alii characteres putantur origines habere in rei imaginis descriptionibus (pictogrammata), alii in arbitrariis depictionibus notionum abstractae (ideogrammata), alii in compositionibus aliorum characterum. Omnes per aetates commutantur, simplificatur, amplificatur.
Character simplicissimus est 一 yī ("unus") qui unam solam plagam horizontalem habet. Frequentissimus autem est 的 de, particula grammatica positum post verbum, quae 8 plagas habet et fungitur ut adiectivum vel possessio indicentur, et quae saepe valet idem ac genetivum Latinum. Aestimatur medius plagarum numerus quoque in characteri esse 9.8;[4] incertus autem est utrum characteres translaticii inclusi sunt in hoc censo, et si accurate aestimatur.
Hodie sunt complures modi vel stili vel scripturae quibus characteres Sinici scribi possunt, qui derivati sunt a certis exemplaribus vel calligraphicis vel historicis. Plurima eorum origines in Sinis habent et nunc ubique ubi characteribus Sincis utuntur (variationibus minoribus) communes sunt.
Nonnulla ideogrammata constant in pictogrammatis simplicis quae mutantur ut notiones cognates indicentur. E.g. pictogramma 刀 dāo, quod "culter" significat, mutatur indicando aciem cultri, ut ideogramma 刃 rèn "acies" significans obtinatur. Alia ideogrammata sunt omnino abstracta sicut 上 shàng "sursum" et 下 xià "deorsum". Huic categoriae autem sunt pauca verba.
Plurimi autem (>98%) characteres sunt compositiones aliorum characterum.
Fere 13% sunt composita ideogrammatum: e.g. 日 rì "sol" combinatum cum 月 yuè "luna" creat 明 míng "lucidum". Item 休 xiū "quiescere" compositum est a pictogrammatis 人 rén "homo" et 木 mù "arbor"; et 好 hǎo "bonum/bene" compositum est a pictogramatis 女 nǚ "femina" et 子 zǐ "filius".
Fere 85% sunt composita phono-semantica, quibus alia pars indicat sonum, alia pars significatum aut categoriam semanticam, etc.: e.g. 河 hé "flumen", 湖 hú "lacus", 流 liú "amnis", 沖 chōng "profluvium", 滑 huá "lubricus" una habent idem radicalem trium plagarum ad laevam partem qui significat flumen et ad dextram partem characterem qui pronuntiatum et specialem significationem suggerit. Quia complures characterum partes olim in lingua Sinica vetere significatum clarum habebere demonstratae sunt, sed hodie sine alio significatu solum ad sonum monstrandum funguntur, nonnulli linguistae hodie sentiunt omnes huius generis characteres item evolvere. Etiam hodie nova vocabula creantur per hoc mechanismum: e.g. 钚 bù "plutonium" significans compositum est ab radicale 金 jīn "metallum" cui additur componens 不 bù quod merum sonum indicat (ipsum usitate "non" significaverit, sed hic solum sonum significat). Sic fere omnia vocabula scientifica formatur et quoque fere omnia nova vocabula ex alienis linguis mutuata.
Numerus characterum quoque in anno tanto augitur ut anno 2004 habuerint 106 230 characterum in lexico Sinense Zhonghua Zihai.
Anno | Lexicon | Numerus characterum |
---|---|---|
100 | Shuowen Jiezi | 9 353 |
543? | Yupian | 12 158 |
601 | Qieyun | 16 917 |
1011 | Guangyun | 26 194 |
1039 | Jiyun | 53 525 |
1615 | Zihui | 33,179 |
1716 | Kangxi Zidian | 47 035 |
1916 | Zhonghua Da Zidian | 48 000 |
1989 | Hanyu Da Zidian | 54 678 |
1994 | Zhonghua Zihai | 85 568 |
2004 | Yitizi Zidian | 106 230[6] |
Apud characteres complexissimos saepe hodie adhibitos sunt 籲 yù "comprecari", 32 plagis; 鬱 yù "luxuriosus, delicatus, maestus", 29 plagis, sicut in 憂鬱 yōuyù "demersus", 15 et 29 plagis, invicem; 豔 yàn "coloris plenus", 28 plagis; et 釁 xìn "iurgium", 25 plagis, ut in 挑釁 tiǎoxìn "provocare". Etiam in usu hodierno est 鱻 xiān “viridis/recens” (altera characteris 鮮 xiān versio) 33 plagis. Complexissimus autem character qui in computatra per Microsoft New Phonetic IME 2002a for Traditional Chinese imponi potest est 龘 tà "aspectus draconis ambulantis"; qui ex radicali draconis ter scripto componitur, ut 16 × 3 = 48 plagorum obtineatur.
Complexissimus autem omnium characterum, secundum Joel Bellasen, est /𪚥 (U+2A6A5) zhé ausculta info (depictus subter ad laevam partem), qui significat "verbosus" 64 plagis; sed hic character ex quinto saeculo iam non in usu est. Complexissimus omnium interdum habetur esse character biáng (depictus subter ad dextram), 57 plagis, significans collyra Biang biang, species collyrae a provincia Shaanxi; sed cum hunc characterem invenire in lexicis mandarinis normalibus non possumus, fortasse melius character dialecticus habetur.
Characterum complexitas evidenter difficilem fecit eius eruditionem. Quamobrem varia litteraturarum systemata sicut litteratura Hanyu excogitatae sunt ad pronuntiatum discendum. Etiam post conditum rei publicae Sinarum, regimen Kuomintang studebat quomodo characteres Sinici simplificari possunt. Talis simplificatio e.g. iam exsistebat in scripturis cursivis sicut Caoshu.
Post autem secundum bellum mundanum et bellum Civile Sinicum, solum regimen communisticum continentem regens reformationem notarum simplificandarum legibus annis 1956 et 1964 effecit. Quo facto tunc duo systemata characterum lingua Mandarina normalis habet: illud simplificatum in usu in continente et Malaysia, et illud translaticium in usu in Taivania, Hongcongi, Macai.
|
|
Linguae Mandarinae normali omnia sunt phonemata quinguaginta et sex, quae combinantur omnino ut distinctarum syllabarum sola duo millia sexginta et quinque formare possint. Omnis syllaba dividitur in sonum et tonum.
Soni distincti omnes sunt quadringinta et tredecim. Sonus omnis ex duobus vel pluribus phonematis formantur. Primum phonema initiale appellatur et consonans est. Alterum finale appellatur et ex vocalibus et consonantibus vel nasalibus (e.g. -n vel -ng) vel liquido (e.g. -r) formatur. Haec omnia per symbola Mandarina phonetica triginta et septem scribi possunt.
Toni quattuor (vel quinque) sunt linguae Mandarinae: altus, surgens, mergens, cadens, et levis. Levis autem non tonus verus quam quod tonus omnino fere abest dicit: quamobrem tonus id appellari non solet.[7]
Nomen toni | Yin Ping Altus | Yang Ping Surgens | Shang Mergens | Qu Cadens |
---|---|---|---|---|
Numerus toni Pinyin | 1 | 2 | 3 | 4 |
Symbolum diacriticum Pinyin | ā | á | ǎ | à |
Littera IPA (et numeri correspondentes) | ˥˥ (55) | ˧˥ (35) | ˨˩, ˨˩˦ (21, 214) | ˥˩ (51) |
Symbolum diacriticum IPA | á | ǎ | à, a᷉ | â |
Per morphologiam, intellegimus quomodo morphemata combinantur ut novae dictiones creentur. Celeberrimum exemplum morphologiae insulatoriae est lingua Mandarina, propterea quod fere omnia verba singula ex pauca morphemata formantur, et huius morphematum significatus haud umquam cum combinantur commutantur. Alia morphemata separatim adhiberi possunt, alia astricta sola ut affixa; alia eorum significatum in combinatione attinent, alia significatum amittunt vel commutant.
Plerumque nomina Sinca secundum numerum grammaticum et casum grammaticum non declinantur. Quod infra in sectione nominata Constructiones "de" disputatur, suffixum 的 de plerumque ut munus genetivum efficiatur adhibetur. Et numerus grammaticus solus datur per dictiones mensurae, quorum exempla quidem infra in sectione nominata Grammatica#Dictiones mensurae ostenduntur: e.g. Zhe4 ge nan2hai2zi = hic puer; sed Zhe4 xie1 nan2hai2zi = hi pueri.
Pronominum autem personalium numerus pluralis indicare solet suffixum 们/們 men addendo.
Persona | Singularis | Pluralis | ||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Primus | 我 wǒ ego/me/mihi |
Exclusivus | Inclusivus | |||||
我們/我们 wǒmen nos/nobis |
咱們/咱们 zánmen nos/nobis (et tu/te/tibi et vos/vobis, etc.) | |||||||
Secondus | Communis | Comis | 你們/你们 nǐmen vos/vobis | |||||
你 nǐ tu/te/tibi |
您 nín tu/te/tibi | |||||||
Tertius | 他, 她, 它 tā ille/illum/illi, illa/illam/illi, illud/illud/illi |
他們/他们, 她們/她们, 它們/它们 tāmen illi/illos/illis, illae/illas/illis, illa/illa/illis |
Pauca praefixa habentur:
Character | Litteratura Hanyu | Significatus | Exemplum |
---|---|---|---|
老/小 | lao3-/xiao3- | vetus/iuvenis cognomine addantur ut agnomina formentur | lao3wu3 = Quintus (filii agnomen) |
第 | di4- | numero addatur ut numeri ordinales formantur | di4wu3 = quintus |
初 | chu1- | numero addatur ut primi decem dies mensis lunaris indicentur | chu1wu3 = quintus dies mensis lunaris |
可 | ke3- | adiectivo addatur ut novum verbum creetur significu fere Latine -abilis habente | ke3ai4 = amabilis (ubit ai4=amare)[9] |
好 | hao3- | bene, bonus | hao3kan4 = pulcher seu bene visum (kan4=videre/spectare/legere) |
難 | nan2- | male, difficile | nan2kan4 = turpis, difficile visum |
Character | Litteratura Hanyu | Significatus | Exemplum |
---|---|---|---|
的 | -de | genetivus | ta1de shu1 = eius liber |
們 / 们 | -men | solum pronominibus et polisyllabicis hominum nominibus additur ut pluralis indicetur | wo3men = nos (ubi wo3 = ego); lao3shi1men = doctores (ubi lao3shi1 = doctor) |
學 / 学 | -xue2 | fere idem ac Latine '-ologia' | dong4wu4xue2 = zoologia (ubi dong4wu4 = animal) |
家 | -jia1 | fere idem ac Latine '-ista' | dong4wu4xue2jia1 = zoologus |
化 | -hua4 | quo creatur verba ex nominibus, fere Latine 'facere' aut 'fieri' | mei3hua4 = pulchram facere; e4hua4 = deteriorare (inoptabilis fieri) |
子 | -zi | multis morphematis astrictis additur cum ut nomina singula adhibentur[10] | er2zi = filius; zhuo1zi = mensa; yi3zi = cathedra; ding1zi = clavus; mao4zi = petasus; ku4zi = bracae |
頭 / 头 | -tou | multis morphematis astrictis additur cum ut nomina singula adhibentur | gu2tou = os (sceletum); nian2tou = notio; wai4tou = foras; mu4tou = lignum (materia); she2tou = lingua (organum); li3tou = intus/interior; shang4tou = super/supra; quian2tou = frons; hou4tou = posterior |
兒 / 儿 | -er | olim erat suffixum diminutivum; hodie multis morphematis additur praecipue in dialecto Pechinensi; extra urbem audiri et scribi non solet | niao3r = avis; gui3r = spectrum; ji3r = hodie; mie2r= cras |
Character | Litteratura Hanyu | Significatus | Exemplum |
---|---|---|---|
了 | -le | aspectus perfectivus | wo3 ai4le ni3 = ego te amavi (non idiomaticum) |
著 / 着 | -zhe | interdum ut aspectus imperfectivus seu durativus indicetur[11] | wo3 ai4zhe ni3 bu shuo1 hua4= ego te amans non dico loquelam |
過 / 过 | -guo | aspectus experientialis (res iam habetur) | wo3 ai4guo ni3 = ego (antea) iam te amavi |
Genus | Exemplum 1 | Exemplum 2 | Exemplum 3 |
---|---|---|---|
idiomaticum | feng1liu2 (ventus-fluxus) = amorabundus | mao2dun4 (pilum-scutum) = contradictorium | xiao3-shuo1 (parva-loquela) = mythistoria |
duobus substantivis appositis | hua1mu4 (flos-arbor) = vegetatio | fu4mu3 (pater-mater) = parentes | guo2jia1 (regnum-domus) = patria |
sensu genetivi loci | hai3gou3 (mar-canis ~ maris canis) = phoca | je4tung1sha1fa (sessorium-torus) = sessorii torus | fan4guan3 (cibus-taberna) = caupona |
sensu genetivi generis | tie3-yan2zi3 (ferrum-atomus) = ferri atomus | xin1zang4bing4 (cor-morbus) = morbus cardiacus | ji1dan4 (pullus-ovum) = pulli ovum |
sensu genetivi causae | yu3mao4 (pluvia-petasus) = petasus pluvialis | you2ji2 (oleum-macula) = macula oleo facta | nai3ping2zi (lac-ampulla) = lactis ampulla |
substantivo cum adiectivo coniuncto | xiang1cai4 (fragrans vegetal) = coriander | re4xin1 (calidum cor) = enthusiasticus | mei3shu2 (pulchra ars) = ars bella |
substantivo cum mensurae dictione coniuncto | bu4pi3 (vestis-ulna) = vestis materia | ma3pi1 (equus-mensurae dictio) = equi | chuan2zhi1 (navis-mensurae dictio) = naves |
adiectivo cum adiectivo coniuncto | hao3huai4 (bonus-malus) = qualitas | da4xiao3 (magnus-parvus) = magnitudo | leng3re4 (frigidus-calidus) = temperatura |
Genus | Exemplum 1 | Exemplum 2 | Exemplum 3 |
---|---|---|---|
verbo cum verbo effectum indicante coniuncto | da3po4 (icere-ruptum) = rumpere | taio4guo4 (salire-transire) = salire trans | mai3dao4 (emere-advenire) = emere posse |
verbo cum verbo actionis directionem indicante coniuncto | song4lai2 (mittere-venire) mittere huc (ad locutorem) | song4qu4 (mittere-ire) = mittere illuc (ab locutore) | song4hui2 (mittere-retroire) = remittere |
verbo cum verbo actionis statum indicante coniuncto | chang4wan2 (canere-perficere) = canere perfecit | chang4zhao2 (canere-accuratus fieri) = accurate canit | zhan4zhu4 (stare-persistere in tenendo)= consistere |
gratuita seu disambiguitatis causa | gou4mai3 (venum petere-emere) = emere (cf mai4 = vendere) | ci4shan4 (benevolens-benevolens) = benevolens | |
nomine ablativo casu verbo affixo → aut verbum aut nomen | qiang1bi4 (sclopetum-necare)-sclopeto necare | feng1xing2 (ventus-ire) = in modis fieri, moda | bu4xing2 (passus-ire) = ambulare |
verbo cum obiecto coniuncto → vel nomen vel verbum vel adverbium | chao3fan4 (frigere-oryza) = oryza fricta | shuo1huang3 (dicere-falsum) = mentiri | zhuan3yan3 (vertere-oculus) = derepente, confestim |
subiecto cum verbo (seu adiectivo) coniuncto → aut nomen aut adiectivum | tou2teng2 (caput-dolere) = dolor capitis | yan3hong2 (oculus-ruber) = invidia | ming4ku3 (vita-amara) = infortunatus |
adverbo cum verbo coniuncto → adiectivum | zi4dong4 (auto-movere) = automaticum | dan1shi2 (in tempore-fieri) = tunc | |
duobus adverbis coniunctis → adverbium | zuo3you4 (ad laevam-ad dextram) = circiter | gan1cai2 (iam-iam) = iamiam | xian4lai2 (versus-venire) = umquam |
Celeberrimum exemplum linguae analyticae est lingua Mandarina, propterea quod verba structura interna fere carent. Itaque munera grammatica dictionum ordine particulisque insertis signantur. Sententiarum constructio fit verbis tamquam insulatis secundum certum carmen ordine dispositis. A grammatica Latina enim multo discrepat Mandarina, quod in ea
Omnia declinationis munera decernuntur, praecipue per nominum positionem verbi respectu, per usum dictionum mensurae, per praepositiones et postpositiones, per adiectiva, et, interdum, per suffixa. Coniugationis munera praecipue per suffixa et adverbia dantur, et quoque saepe per compositionem cum verbis allis aut cum nominibus subiectum seu obiectum indicantibus (quod in sectione morphologia supra describitur). Munera pronominum relativorum dantur per usum particulae 的 de, quae etiam ut sensus genetivus detur adhibetur.
Dictionum positio verbi respectu dependet a destinato dictionum significatu:
Habemus igitur quia si Latine dictionis sensus a casu ablativo redditur tunc Sinice ante verbum ponitur; si Latine a casu accusativum tunc post verbum.
Mandarinus dictionum ordo etiam multo discrepat a Latino propterea quod sententiae attentio quidem non habetur in subiecto verbi nec in verbo ipso, sed in materia, de qua universa reliqua sententia tractat, et quae in initio sententiae ponitur. Quae materia Latine per ablativum absolutum saepe reddi potest. Verbi gratia:
Materia potest esse clausula, phrasis, subiectum, obiectum, vel alia pars sententia. Verbi gratia, in insequente sententia, canis est materia et obiectum:
quia iuvare Mandarine est verbum transitivum cuius obiectum canis esset. Observatur autem quod cum materia in initio ponitur, ordo sententiae reliquae semper conservatur. Tunc, aliter significaret sententia, ubi scribitur,
Propterea, sententiae Mandarinae eádem frequentiá praebent adiuncta sententiarum generum VO et OV:
Adiuncta SVO | Adiuncta SOV |
---|---|
Ordo VO invenitur | Ordo OV invenitur |
Praepositiones habentur | Postpositiones habentur |
Verba auxiliaria locum ante verbum habent | Phrases praepositiones locum ante verbum habent (praeter phrases temporis locique) |
Sententiae complexae fere semper sunt SVO | Clausulae relativae locum ante nomen habent |
Clausulae genetivae locum ante nomen habent | |
Aspectus indicatores verbum sequuntur | |
Nonnulli adverbiales locum ante verbum habent | |
Propterea quod declinatio et coniugatio non adhibentur, grammatica dictionis munera facilius quam in lingua Latina commutantur. Verbum 給/给 gei3 (dare) etiam est praepositio velut "ad" ante nomen posita, quae homo cui donatur indicat. Plerumque et nomina adiectiva simul munus verbi stativi agunt.
In lingua Mandarina non licet verbo shi4 (esse) uti in sensu stativo, ad subiectum cum adiectivo praedicativo lingandum. Complura autem adiectiva idem ac verba stativa valent. Dicendum est igitur:
et numquam
Iterdum etiam rescribi potest
ubi subiectum ad sententiae finem mente iterum habetur modificatum a phrasi adiectivali.
Plerumque verba coniugantur secundum aspectum—aut perfectivum aut experientialem aut imperfectivum—per suffixa addita: -了-le, -著 -guo, et -過-zhe, respective. Aspectus autem imperfectivus/durativus, cum verbum activitatem actualem reddit, in lingua normali per particulam indicatur durativam 在 zai4 ante verbum positam.[13]
Numquam autem secundum aspectum coniugantur, nec verbum 是 shi4, nec verba auxiliaria sicut 能 neng2 (posse), nec verba adiectivalia.
Tempus semper indicare licet per adverbia et phrases locativas. Quia aspectus omnino a tempore indicato separatur, ne per -le tempus praeteritum reddatur, homines Europaei difficile correctum usum -le discunt.
Tres sunt particulae Mandarinae de, in tabula quae sequitur monstratae, quae identice tono quinto (sine vi) pronuntiatae sunt. Omnes tres, quamquam inter se exacto munere grammatico discrepant, postponiuntur dependente adiectivo, clausula, pronomine, phrasi, principali nomine, verbo, vel modificando praedicato. de possesivum 的 quidem est frequentissimum omnium linguae Mandariciae verborum.
Nomen | Character | Functio | Exemplum |
---|---|---|---|
de adverbiale | 地 | ut adverbia ex adiectivis creantur | màn màn de = valde lente |
de complementum potentiale | 得 | post verbum ut eius exitum clausula insequentia indicet vel evaluet | Tā shuō de hěn hǎo = ille loquitur bene |
de possessivum | 的 | ut relatio genetiva, associativa vel descriptiva inter nomina detur, vel inter nomina et clausulas relativas, inter alios usus... | Hao3 de peng2you (bonus de amicus) = amicus qui bonus est [confer autem:
Hao3 peng2you (bonus amicus) = amicus ille bonus (de quo iam locuti sumus) |
Sunt tres modos quo res rogari possint:
Quamquam lingua Mandarina pronominibus relativis caret, ea tamen pronomina interrogativa vero praebet. Cum autem pronomina adhibentur, ordo verborum in sententia non mutatur, et pronomen solum loco nominis vel adverbii ponitur.
Pronomen Latinum | Pronomen Sinicum | Litt. Hanyu | Exemplum |
---|---|---|---|
Quis/Qui/Quae | 誰 / 谁 | shei2 | 誰 拉丁語 說 得 好? Shei2 La1ding1yu3 shou de hao3? (Quis lingua latina loqui de bonus?)=Quis lingua Latina loquitur bene? |
Quid/Quae | 甚麼 / 什么 | shen2me | Ta1 shuo1 shen2me? (ille dicere quid?) = Quid dixit ille? |
Quando | 甚麼時候 / 什么时候 |
shen2me shi2hou | shen2me shi2hou ta1 shuo1hua4 le (Quid tempus ille loqui loquelam le) = Quo tempore ille locutus est? |
Quomodo | 怎麼 / 怎么 | zen3me | |
Qualis/Qui/Quae/Quod | 哪 | na3 | |
Ubi= Quali loco seu Quo loco | 哪裡 /哪里 | na3li3 | |
Quanto | 多少 | duo1shao (plusminus) | |
Cur, Qua re, Qua de causa | 為什麼/为什么 | wèishénme | 為 etiam praepositione quae munus dativum indicat fungitur |
Particula interrogativa 嗎/吗 ma posita ad sententiae finem, omnia rogari possint, e.g.:[14]
Rogationes generis A-non-A saepe et late in lingua Mandarina adhibentur, e.g.:[15]
Omnia nomina Sinica innumerabilia sunt, ubi numquam possumus quinque aquae dicere et semper necessarium est dicere quinque litra aquae aut quinque ampullae aquae aut quinque varietates aquae et phrases similes ubi nomen mensurae unitatem specificans inter numerum et substantivum semper interponitur. Haec nomina, aut dictiones mensurae ut in lingua Mandarina nuncupari solent, quoque simul funguntur ut omnia nomina in classes secundum genera ordinentur.
Quamquam in lingua Latina necesse est nomina cum declinatione eius discere, in lingua Mandarina necesse est discere quodque nomen cum eius principali dictione mensurae. Infra ostentantur multae dictiones mensurae quibus quotidie adhibentur, e.g.:
Rei classis | Dictio mensurae | Litt. Hanyu | Exemplum |
---|---|---|---|
Singuli homines et res generales | 個/个 | ge4 | liang1 ge nan2ren2 = duo viri |
Doctor, medicus, vigil, vel alius homo augustus vel honore dignus | 位 | wei4 | liang1 wei4 lao3shi1 = duo doctores |
Numerus pluralis non specificatus | 些 | xie1 | zhe2 xie1 nan2hai2zi = hi pueri |
Singulus liber et res quam in voluminis metiuntur | 本 | ben3 | yi ben3 shu1 = unus liber |
Vehiculum | 輛/辆 | liang4 | san1 liang4 che1 = tria vehicula |
Res plana | 張/张 | zhang1 | san1 zhang1 zhuo4zi = tres mensae |
Singula res parva | 塊/块 | kuai4 | |
Res quam in ampullis metiuntur | 瓶 | ping2 | |
Res longa, stili, sclopetis, etc | 支 | zhi1 | |
Res gravis, machina, vel instrumentum | 臺/台 | tai2 | yi1 tai2 dian4nao3 = unum computatrum |
Conclaves | 間/间 | jian1 | |
Ianua vel fenestra | 扇 | shan4 | |
Arbor | 顆/颗 | ke1 | |
Animalium, pars corporum | 隻/只 | zhi1 | yi1 zhi1 mao1 = singulus cattus |
Infra ostentantur numeri Mandarini.
Ut maiores rerum quantitates dentur, hi numeri secundum systema decimale coniugantur, e.g.:
Fere omnes fractiones dantur scribendo 'YY fēn zhī XX' ubi 'YY fēn' universum datur ex quo partes deductas per 'zhī XX' specificantur.
Fractiones autem decimales velut 5.2 'quinque punctum duo' dantur phrasibus XXXX 點 YYYY, e.g. 五點二 wǔ diǎn èr (quinque diǎn duo) , ubi XXXX pars universa datur et YYYY pars fractionalis.
Lingua Mandarina omnino caret articulis. Sed munus articuli indefiniti plerumque datur usu phrasium generis:
Munus articuli definiti dari potest omnino vitando dictionis mensurae usum et substantivum in materia in initio sententiae ponendo:
Etiam sensus articuli definiti datur pronominum demonstrativorum usu:
Particula dicitur omnis dictio quae nec nomen nec verbum est.
Character | Litt. Pinyin | Significatus | Exemplum |
---|---|---|---|
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.