Remove ads
lingua From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Bhojpuri (भोजपुरी Bhojapurī, ˈbʰod͡ʒpuɾi info) ad linguas Indicas e divisione Indoiranica familiae Indoeuropaeae pertinet et inter dialectos linguarum Hindi vel Bihārī saepe numeratur. In India et Nepalia adhibetur in valle Gangetica media ad meridionalem partem septentrionalemque urbis Varanasi. Nomen habet a Bhojpur, urbe ruinosa et olim capite principatus potentissimi ab Acbaro Magno debellati et sub imperio Britannico anno 1857 deleti.
Lingua Bhojpuri भोजपुरी | |
---|---|
IPA | [ ˈbʰod͡ʒpuɾi ] |
Taxinomia | Lingua Neoindica e divisione Indoiranica familiae Indoeuropaeae |
Locutores | 38 546 000[1] |
Sigla | 1 bh, 2 bho, 3 bho |
Status publicus | |
Officialis | |
Privata | India, Nepalia |
Litterae | Traditio Bhojpuri |
Scriptura | Devanagari et olim Kaithi |
Procuratio | |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Pauciora verba in linguam Bhojpuri a Sanscrita mutuata sunt; multo plura a Bengalica et Hindi, quia omnis regio sermone Bhojpuri utens olim metropolium Dellii et Colcatae imperium agnovit. Lingua olim in scriptura Kaithi necnon abecedario Arabo-Persico conscripta est, hodie autem in scriptura Devanagari.
Litteratura linguae Bhojpuri minime culta est; ergo poëta Kabir, qui hanc regionem saeculo XV habitabat et se Banārasībolī (sc. "dialecto urbis Varanasi") scribere praetendit, re vera potius varietate Braj Bhasa usus est. Qui a magistris scholarum docti sunt linguis aut Sanscrita aut Braj Bhasa vel Khari Boli (varietatibus linguae Hindi) uti solebant. Etiam hodie populus huius regionis "Hindi" se loqui asseverat et in lingua Hindi scribere solet. Sed diaria Bhojpuri divulgantur et in India et in Nepalia. Ludi scaenici in hac lingua componuntur nonnulli (quales scripsit Rahul Sankrityayan et titulis Tin natak et Panc natak anno 1942 edidit) mythistoriaeque paucae (inter quas opera Viveki Rai, Amangalhari [1998], Guru-grih gayau padhan raghurai [1992] et Ke kahala cunarī rangā la [1968] enumerantur); carmina popularia exstant permulta, quorum florilegium anno 2009 edita est.[2] Pelliculae hodie sermone Bhojpuri utuntur, canalesque duae televisuales, scilicet Mahuaa TV et Hamar TV.
Dialecti recognoscuntur Bhojpuri septentrionalis (sive Gorakhpuri, Sarawaria, Basti), Bhojpuri occidentalis (seu Purbi, Benarsi), Bhojpuri meridionalis (seu Kharwari), Madhesi, Domra, Musahari, et Bhojpuri Tharu; haec a populo Tharu adhibetur, Nepaliae habitante.[3] Sermo Sadri, a nonnullis sub nominibus Nagpuri et Sadani recognita, olim inter dialectos Bhojpuri recensus est. Eadem fere lingua (sed saepe a locutoribus ipsis "Hindi" seu "Hindustani" nuncupata) hodie in multis civitatibus auditur, ibi ab operariis Indis praecipue saeculo XIX emigratis advecta; qui e regionibus variis Indiae orti dialectis multis olim utebantur, gradatimque in novos sermones, linguae Bhojpuri satis similes, commiscebantur. Hodie enim recognoscuntur linguae Bhojpuri Mauritiana, Bhojpuri Africana Australis, Sarnami seu Bhojpuri Surinamiae, Bhojpuri Guianensis et Bhojpuri insulae Trinitatis.[4] Lingua Hindi Vitiana (Anglice Fiji Hindi vel Fijian Hindustani) minus e lingua Bhojpuri, potius ex Avadhi oritur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.