From Wikipedia, the free encyclopedia
Licet multa est encyclica epistula papae Leonis XIII episcopis Belgicis data et die 3 Augusti 1881 promulgata. In ista encyclica papa de Ecclesia Catholica Belgica et de pugna inter Ecclesiam et Civitatem Belgicam de religione in disciplinis scripsit.
In querelis scholasticis in Belgio agebatur de instructione religiosa generatim, quibus interfuerunt et scholae publicae et auctoritates ecclesiasticae. Namque fautores instructionis non confessionalis cursum neutralem et ab Ecclesia segregatum praetulisse videbatur. Papa encyclicae exarandae impulsus est rixis primis instructoriis saevientibus annis inter 1878 et 1884. Postulaverunt enim ecclesiastici, ut discipuli continuo religiosa docerentur.
Leo XIII summus pontifex in introductione consuetudines optimas pristinas et catholicorum domesticorum fidem sublineabat. Praesertim laudabatur infantium eruditio in ludo litterario, quae fundamento esset in gymnasia, collegia superiora et universitates. Tamen se res negligere nolle imbribus atris imminentibus neque sineretur divisio christifidelium Belgorum minans. Itaque Belgii primas operam quoquo modo daret ad schisma vitandum.
In fine episcopus Romanus monet Belgii primatem ut ipse vigil prime pro hominibus pugnaret quorum iuventutis instructio est. Scientiarum atque rerum scholicarum adiutores semper manerent uniti et firmi in fide tradenda.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.