From Wikipedia, the free encyclopedia
Lacus supersalsus est mesogaeum corpus aquae quod maiores chloridi natrii vel aliorum salum mineralium concentrationes continet, gradibus salsis plus quam gradus aquae marinae (3.5%, i.e. 35 grammata/litrum). Vigent certae microorganismorum et crustaceorum species in his altae salinitatis circumiectis,[1] quae alioquin plurimis vitae generibus inhospitalia sunt. Nonnullae harum specierum desiccatae dormientes iacent, et organismi nonnullarum specierum plus quam annorum 250 milliones superesse potuerunt.[2][3]
Salsissimus orbis terrarum lacus est Stagnum Domini Ioannis in Vallibus Siccis McMurdoanis in Antarctica situs. Huic stagno est gradus salinitatis plus quam 44 centesimae[4] (i.e., duodecies salsa quam aqua marina); salinitas alta ne Lacus Domini Ioannis conglaciet prohibet, etiam cum temperaturae sub –50 °C essent.[4] Sunt alii lacus supersalsi inter Valles Siccas McMurdoanas, sed plurimae omnem per annum glacie teguntur.
Salsissimus extra Antarcticam lacus est Lacus Assal,[5][6] in Dzibuto situs, cui est gradus salinitatis 34.8 centesimarum, sed fortasse notissima lacuum supersalsorum exempla sunt Mare Mortuum (33.7% salinitate), Magnus Lacus Salsus (variabili salinitate 5%–27%) et lacus Elton (18%–52%). Mare Mortuum, quod Israel et Ripam Occidentalem a Iordania separat, est profundissimus orbis terrarum lacus supersalinus.[7] Magnus Lacus Salsus, in Uta situs, quamquam paene ter aream superficialem Maris Mortui habeat, humilior est, et multo maiores fluctuationes quam Mare Mortuum patitur; unde gradus salinitatis Magni Lacus Salsi quoque magnopere fluctuatur. Suis gradibus humillibus notis exstantibus, 7.7-ies salinitatis aquae marinae appropinquat, sed suis gradibus altis exstantibus, salinitas ad gradum solum oceano aliquantulum altiorem deminuitur.[8][9][10]
Inveni possunt alii lacus supersalsi in America Septentrionali occidentali (praeter Magnum Lacum Salsum, Lacus Mono) et in Africa (praeter Lacum Assal, Makgadikgadi Pan?, lacus temporalis),[11] atque adest in Niau, insula in Polynesia Francica, paludosa lacuna landlocked et supersalsa.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.