From Wikipedia, the free encyclopedia
LAN, plenius localis areae reticulum (Anglice local area network), est reticulum computatrale quod computatra intra regionem circumscriptam inter se conectit, sicut domum, scholam, laboratorium, campum universitarium, et aedificium officinarum.[1] Contra est WAN? (latae areae reticulum), quod maius spatium geographicum comprehendit, sed pletrumque lineas conductas implicat.
Computatrum ipsum habet processorium medium, sed computatra etiam data inter se commutare possunt opesque communicare sicut interrete, typographum, etc. Telephonum non necesse est. Hodie technologiae ad retia latissime operanda sunt Ethernet per filum et wi-fi per radium. Inter technologias obsoletas sunt ARCNET, Token Ring, et AppleTalk.
Quia computatra in universitatibus et laboratoriis indagationibus academicis et scientificis dicatis magis atque magis annis 1960 exeuntibus adhibebantur, necessitas coniunctionum magnae celeritatis inter systemata computatralia praebendarum crescebat. Relatio e Lawrence Radiation Laboratory nuntiata, incrementum eius reticuli "Octopus" describens, utilem rerum descriptionem reddidit.[2][3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.