Iustinus Alexander (vulgo Justin) Gatlin (natus 10 Februarii 1982 Brooklynii Novi Eboraci) est athleta Americanus, qui cursibus 100 et 200 metrorum certat.
In Olympiis aestivis 2004 Athenis aureum nomisma cursūs 100 metrorum aeneumque nomisma cursūs 200 metrorum consecutus est et insequenti anno in ludis mundanis athleticae levis Helsingiae habitis nomismata aurea amborum cursuum accepit. Anno autem 2006 apparuit eum medicaminibus prohibitis usum esse, cuius rei causa ei interdictum est, ne in ludis athleticis per annos octo certaret; quod quidem decretum postea ita mutatum est, ut per quattuor tantum annos ei certare non liceret.
Olympiis aestivis 2008 itaque praetermissis in Olympiis Londiniensibus anno 2012 certavit, et ex certamine 100 metrorum vehementissimo 9,79 secundorum cursu locum tertium accepit, cum cursores Iamaicani Usain Bolt (9,63) aureum et Yohan Blake (9,75) argenteum nomisma reportaverunt. In ludis mundanis athleticae levis annorum 2013 et 2015 (vide: Ludi mundani athleticae levis 2015) nomismata argentea 100 metrorum ei data sunt. In ludis demum mundanis anni 2017 nomisma aureum cursus 100 metrorum consecutus est, quod ei post victoriam anni 2004 non contigerat.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iustinum Garlin spectant. |
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.