Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Iudas Iscariotes (Hebraice יהודה איש־קריות Yəhûḏāh ʾΚ-qəriyyôt) fuit unus ex duodecim apostolis Iesu, accurate ille qui Iesum prodidit (Mc 3.19). Ergo Iudas proditoris imago ipsa factus est.
Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”. Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “ Numquid ego? ”. Qui ait illis: “ Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino. Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ”.– Evangelium secundum Marcum 14, 18-22
Agnomen variis modis Latine redditur. In Vulgata Novi Testamenti versione videmus "Iudas/Iudam Scarioth" (nom., acc.),[1] "Iudas Scariotis" (nom.),[2] "Iudam/Iudae Simonis Scariotis" (acc./dat. + gen.);[3] apud posteriores "Iudas Iscariothes"[4] et "Iudas Iscariotes".[5]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.