Inrigatio, sive irrigatio, est advectio artificiosa aquae ac limi ad solum siccitate torridum, ut quoque in regionibus quae pluviis carent agricultura factitari possit. Inrigatione utuntur etiam qui loca amoena sustinere aut agri sola ieiunia et pluviarum penuria disturbata recreare volant. Praeterea inrigatio in segete producenda alios quoque usus habet: plantas enim contra frigus tuetur,[1] herbas inutiles inter frumenta crescentes supprimit,[2] denique solum a consolidatione prohibet.[3] Ex contrario autem agricultura, quae solum pluviis confidet, aridi cultura[4] appellari potest. Inrigationes utiles sunt etiam in pulvere sedando, emittendis aquis usu inquinatis, metallisque ratione lixivia effodiendis. Inrigatio saepe una cum superficialium aut prope superficialium aquarum de agris aliisve regionibus deducendarum ratione tractari solet.

Thumb
Inrigatio agri in Nova Caesarea (Civitates Foederatae).
Thumb
Irrigatrum operosum.
Thumb
Inrigatio boum vi effecta in Aegypto Superiori circa 1840).
Thumb
Cuniculus (karez) in Turpan Sinarum.

Origo inrigandi rationum ex Mesopotamia chalcolithica trahi potest, nam primae inrigationes tertia periodo Ubaid (inter annos 4500 et 4200 a.C.n.) invenitur.

Canalis Karakumensis est canalis inrigationis causa constructus in orbe terrarum longissimus.

Inrigatio etiam est terminus technicus medicus ad cuiusvis rei aqua vel alio liquore ablutionem significandam.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.