Ioannes Burchardus seu Burckardus (natus circa annum 1450 Niederhaslach in Alsatia; mortuus Romae die 15 Maii 1506) fuit protonotarius Sanctae Sedis ab anno 1484 caeremoniarius apud Curiam Romanam (papis Innocentio VIII, Alexandro VI, Pio III et Iulio II) et ab anno 1503 episcopus Hortanus. Maximi momenti edendis libris liturigicis et diario caeremoniarum, cui titulus Liber notarum, temporis inter 1483 et 1506; id fonti egregio vitae papalis tempore Renatorum est.
Obitus: 16 Maii 1506; Roma
Patria: Germania, Francia
Memoria
Vita
Familia paupere natus eruditionem habuit in schola Ecclesiae Sancti Florentii in oppido natali. Primo scriba vicarii generalis Argentini institutus est, unde documento falsificato fugere debuit.
Ex anno 1467 Romae vitam degebat. Anno 1475 mentio fit de familiaritate eius cum aula papae Sixti IV et unum annum post sacerdos ordinatus est. Ut erat mos praebendas plures (in Alsatia) habuit et civitatem Argentorati nactus est anno 1477. In praebendis fuit etiam praepositura Monasterii Grandis Vallis; possessiones videlicet a vicario administratae sunt. Anno 1483 successit Augustino Patricio Piccolomineo caeremoniario summo. Itaque non solum liturgicorum sed et caeremoniarum saecularium in aula pontificis maximi responsalis erat. Romae Turrim Argentinam Argentorato honorando erigi iussit; platea hodierna Largo di Torre Argentina adhuc testimonium perhibet quamvis turris ipsa intrinsecus sita non iam visibilis extra est. Anno 1503 episcopus nominatus est Dioecesis Civitatis Castellanae. Sepultus est in urbe in Fano Sanctae Mariae de Populo.
Quoad Librum notarum: pugillares ad usum quotidianum confecit ubi Curiae Romanae res officiales et colloquia privata cum papis, cardinalibus et legatis adumbrans narravit. Praesertim de Alexandri VI pompis ita bene certiores fimus. Sed iste liber plus quam quarta saecula post mortem auctoris editus est. Causa fuit absentia manuscriptorum completa et centonis forma quae compositionum posteriorum valde suspecta est. Insuper historiuncula una ex opere Decameron furtive deprensa est.[1]
Opera
- 1485 (cum Piccolomineo) : Pontificale
- 1488 (cum Augustino Patrizi Piccolomini) : Caeremoniale Romanum
- 1498 : Ordo Missae secundum consuetudinem Sanctae Romanae Ecclesiae. Nova editio, 1502
- post mortem editus: Liber notarum
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.