Ioannes Hans Schmid-Burgk (natus die 16 Ianuarii 1860 Ratisbonae, mortuus die 6 Ianuarii 1860 in monte Lamberg apud Ruhla in Circulo Wartburg) saltuarius Germanicus fuit.
Vita
Schmid-Burgk anno 1896 Allstedt (in Saxonia et Anhaltio) famulus in rebus saltuariis factus anno 1904 in oppidum Ruhla venit. Ibi saltuum dominus declaratus est ut quinque annis post Ysenaci. Vimariae ex anno 1913 consiliarius de iisdem rebus pro rectione ducali proclamatus est. Anno 1922, cum Thuringiae terra politice renata esset, omnibus silvis praeerat. Diu in valle Bermbach in casa saltuariorum vetere vitam degit. Naturae concessit venans.
Honores
Die 1 Novembris 1925 Ilmenaviae haud procul a Domo venatoria Gabelbach lapis memorialis in eius honorem positus est. Cui ceremoniae assistebant tam ministri Thuringienses quam collegae multi. Quae omnia disposuit Carolus Großkopf, tunc summus Ilmenaviae saltuarius officialis. Saxulum montibus Großer Hermannstein depromptum est, cum tabulam ferro fuso Franciscus Reißmann artifex confecerit. Sic opera, quam Ioannis Schmid-Burgk in campis silvisque servandis dederit, laudetur.
Monumentum alterum autem in pratis inter Zollstock et Altes Hubertushaus (cum specula Wachstein/Ruhla) habeas, quod anno 2007 procellis destructum est. Sed seduli domus Morgenweck operarii ex oppido Wünschensuhl oriundi omnia pulchrum in modum renovaverunt.[1]
Notae
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.