Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes (Theod. Jens) Böhrnsen (natus 12 Iunii 1949 Bremae) est vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).
Schola anno 1968 finita ad annum 1973 Kieliae iurisprudentiae studebat. Annis 1974 ad usque 1977 referendarius Hamburgi erat et deinde Bremae iudex rerum administrativarum fuit.
Böhrnsen bis uxorem duxit. E prima duos filios habet, secunda uxor anno 2007 mortua est.
Anno 1995 Böhrnsen legatus parlamenti Bremae factionis SPD creatus est, ab anno 1999 praeses legatorum suae factionis est. 8 Novembris 2005 successor Henning Scherf magister civium superior Urbis Hanseaticae Bremae creatus est. Anno 2007 electionibus populi confirmatus est. Ab 1 Novembris 2009 praeses Consilii Foederalis Germaniae est. 31 Maii 2010 secundum constitutionem Germanicam Praeses Foederalis Germaniae pro tempore factus est, cum eodem die Horatius Koehler ab hoc magistratu se recessisset. 1 Iulii Christianus Wulff successor electus est. 15 Octobris Hannelora Kraft, praeses ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae eius successor praeses Consilii Foederalis electa est, quae magistratum 1 Novembris adiit. Die 11 Maii 2015, postquam factio sua SPD in electione senatus terrae Bremae multa suffragia amisit, praenuntiavit, se a magistratu magistri civium supeioris se recessurum[1]. Factio eius Carsten Sieling eius successor nominavit[2]. Die 15 Iulii 2015 a legatibus Bremensibus Sieling novus magister civium electus est[3].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.