Insulae Praefectoriae

From Wikipedia, the free encyclopedia

Insulae Praefectoriae

Insulae Praefectoriae,[1][2] seu Komandorenses[3] (Russice Командорские острова, tr. Komandorskie ostrova), archipelagus in parte meridiano-occidentali maris Beringiani est, nunc in territorium Camtschaticum Foederationis Russicae inclusus. Nomen suum accepit in honorem praefecti expeditionis Russicae, quae hunc archipelagum anno 1741 invenit, – Viti Beringii, qui fuit classis Imperii Russici capitaneus-praefector (Russice капитан-командор, tr. kapitan-komandor, i.e. dux navalis ordinis supra capitaneum gradus primi, sed infra vicarium navarchi).

Thumb
Insulae Praefectoriae, seu Komandorenses (a dextra), cum parte Camtschatcae in tabula depictae

Maximae huius archipelagi insulae sunt Beringii et Cuprea.

Notae

Nexus externus

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.