Indosina Francica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Indosina Francica[1] (Francogallice Indochine française; Vietnamice Đông Dương thuộc Pháp seu Đông Pháp) fuit regio Franciae tributa ad orientalem partem paeninsulae Indosinensis sita in Asia Meridiorientali. Confoederatio colonialis provinciarum Indosinensium die 17 Octobris 1887 a Francicis constituta est, et die 9 Novembris 1953 abrogata. Initium autem huius coloniae ad annum 1858, Cochinsina ab exercitu Francico oppugnata, remittitur; finis anno 1955 ponenda est, gubernio Francico ex Annam recedente. Confoederatio a gubernatoribus generalibus directa est (vide Index gubernatorum Indosinae Francicorum) qui usque ad annum 1901 iuxta Saigon sedebant, postea apud Hanoi.


Haec provinciae in Indosina Francica inclusae sunt:
- Cochinsina (Cochinchine), colonia, anno 1862 instituta, capite Saigon
- Tunchinum, colonia, anno 1885 instituta, capite Hanoi
- Annam, protectoratum, anno 1874 institutum, capite Hue
- Cambosia (Cambodge), protectoratum, anno 1863 institutum, capite Phnom Penh
- Laotia (Laos), protectoratum, anno 1893 institutum, capite Luang Prabang
Notae
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.