Numerus personarum qui adsunt in manga et anime a Masamio Kurumada scripta. From Wikipedia, the free encyclopedia
Ecce index personarum in Saint Seiya, quid est manga et anime a Masamio Kurumada factum, et quod fabula de grege iuvenum Sanctis appellatis contra inimicos deae Athenae. Prima divulgatio facta est anno 1986, et nunc versiones alias habet.
Argumentum incipit anno 1986[1] usque ad annum 1990[2], et narrat de quinque militibus mysticis Sanctis appellatis qui pugnant mala Tellurem aggredientia in nomine deae Athenae. Primus inimicus Geminorum Saga Sanctus Aureus traditor est qui necavit Episcopum verum et sub eius persona Sanctuarium gubernavit. Parte secunda Sancti oppugnant Posidonis copias qui vult Tellurem inundari diluvio perpetuo ad eam capiendam. Finaliter contra Hadem pugnant parte tertia regem Inferni, qui est inimicum Athenae e tempore mythico.
Saint Seiya: Next Dimension tum narrat de eventis et praeteritis et futuris operi originali. Plura data de epicinio belli contra Hadem dat, ubi Saori in tempore praeterito adest ad Seiyam servandum de fascinatione Hadis. Inimicae sunt et copiae deae Artemidos saeculo XX et reincarnatio Hadis saeculo XVIII.
Athena (Iaponice 女神(ア テ ナ), Atena) est dea artium bellicorum. Facta est secundum deam eodem nomine Graecam, et sic habetur filia Dios ac soror Artemidos Apollonisque. Usitate monstratur cum baculum aureum Victoriam effingens et scutum potentissimum Aegis appellatum. Quotiens 250 annos renascitur ad Tellurem tegendam de malis viribus, et adiuvatur a militibus Sanctis appellatis.
Saori Kido (Iaponice 城戸沙織, Kido Saori) est reincarnatio Athenae saeculo XX. Ea infantula, Geminorum Saga ipsam necare conatus est sed servata in extremis a Sagittarii Aiolo, qui tum Mitsumasae Kido infantulam dedit ut curavisset vice neptis adoptivae in Iaponiam. Abhinc tridecim annos Mitsumasa mortuo, Saori convocat Sanctos Aeneos superstites de exercitationibus laboriosissimis toto orbe ad Sanctuarium recuperandum de Saga. Parte de Posidone, Saori sese offert Posidoni et includetur in Columna Centrali Templo Subaquaneo ad aquam diluvii accipiendam ne Tellus inudetur. Cum Seiya caeterique Sancti Aenei eam servarent, Saori animam Posidonis in amphora redincludit. Parte postrema de Hade, in Inferno adest et Hadem sequitur in Elysio ad eum vincendum.
Secundum Next Dimension, adest in Monte Olympo ad Seiyam servandum de fascinatione Hadis et in saeculo XVIII vectatur ab Aeone, sed mutatur in infante.
Sancti Aenei (Iaponice 青銅聖闘士(ブロンズセイント), Buronzu Seinto; Anglice Bronze Saints) sunt grex infima inter copias Atheneas, et sic cosmo utuntur gradu minimo. Potentiam superiorem hominibus regularibus habent ac celeritatem soni attingunt.
Pegasi Seiya (Iaponice 天馬星座(ぺガサス)の星矢, Pegasasu no Seiya) est Sanctus Aeneus Pegasi sidus saeculo XX et eponymus in opera. Ipse quoque reincarnatio aliorum Pegasi Sanctorum, magnopere Pegasi Originalis Sancti qui fuit primus homo deos laedens. In fabulis postremis, Sanctus Aureus fit, succesor Sagittarii Aioli. Orbus qui deinde reperit sese unum filiorum Mitsumasae Kido, amissus est de sorore Seika et emissus in Graecia ad Sanctum fiendum. In principio movitur tantum desiderio sororem revidendi, deinde agnoscit se Athenam per saecula defendisse animamque suam revenisse totiens dea reincarnationes faciebat ad ipsam adiuvandam contra mala Tellurem aggredientia. Potentissimus miles vincens impossibilia bella, aliquando Sagittarii Vestes Aurea contra inimicos difficiles gerit. Oppugnat et vincit et Posidonem et Hadem, sed hic fascinat eum gladio ad cyclum reincarnationum cessandum. Coma imposita super eum ab Hade, Saori in praeterito tempore adest ad statum Seiyae revertendum, secundum Next Dimension.
Pegasi Tenma (Iaponice 天馬, Tenma apud Saint Seiya: Next Dimension; 天馬星座テンマ, Pegasasu Tenma apud Saint Seiya: The Lost Canvas - Hades Mythology) est Sanctus Aeneus sub Pegasi sidu saeculo XVIII et reincarnatio Seiyae. Secundum Next Dimension, discipulus Crateris Suikyi est et amicus optimus Alonis. Postquam ambo a Librae Dohko Arietis Shioneque aufugerent, Tenma reperit Alonem vasculum Hadis factum esse, et tum eum tegere conatur a Pandora Spectrisque. Cum Dohkus Shionque adforent, ei tres contra Gryphis Vermeerium Suikyumque - qui nunc apud copias infernales agit sub stella Garudae - pugnant, sed aufugere debent Pandora plura Spectra convocante. Aquam e Crateris Veste bibent ad valendum, et hic Tenma sese futurum vidit: Seiyam comatosum sella rotali sedentem. Cum reveniret in Sanctuario, convenit cum Andromedae Shuno et iuctim per Templa Duodecim transeunt ad Saoriam infantulam servandam.
In opera derivata The Lost Canvas, Tenmae fabula altera est: ibi orbus cum Alone Sashaque oppido Italico. Cum Sasha vectaretur in Sanctuario, Tenma decidet se Sanctum fieri sub Librae Dohko ad eam tegendam. Pugnat in bello sancto contra Hadis Spectra et tandem Alonem, qui nunc possidetur ab Hade, attingit ne finiat Chartam Perditam picturam in caelo cuius propositum est viventia omnia necare. Finaliter, Alone liberato, Tenma oppugnat Hadem auxilio Alonis ac Sashae, et ei tres evanescunt in Templo Nefando postremo.
Draconis Shiryu (Iaponice 龍星座(ドラゴン)の紫龍 Doragon no Shiryū) est Sanctus Aeneus Draconis sidus, tranquillissimus inter personas capitales et sapientissimus saeculo XX. Emissus est in Montem Lu, Sinis, ad exercitationem faciendam sub Librae Sancto Aureo et Draconis Vestem Aeneam capiendam cui dicitur scutum durissimum esse. Postquam revinit in Iaponiam, contra Phoenicis Ikkium Sanctosque Obscuros pugnat ad Sagittarii Vestem Auream recuperandam, et agnoscit Saoriam Kido reincarnatio deae Athenae esse. Cum Sanctos Argenteos adforent, Persei Algolum oppugnat qui Medusae caput impositum in scuto habet: ut vincaret, ergo, Shiryu decidet se caecare. Deinde visum recuperat cum Septimum Sensum excitaret contra Cancri Mascamortalium Sanctum Aureum, tamen recaecatur in proelio contra Chrysaoris Krishnam Nautam qui sub Posidone agebat Columnam Oceani Indici protegendo.
Shiryu usitate Librae Vestem Auream gerit cum inimici potentissimi pugnandi essent, et de Next Dimension Librae Sanctus Aureus novi saeculi a Dohko tempore praeterito proclamatur.
Cygni Hyoga (Iaponice 白鳥星座(キグナス)の氷河 Kigunasu no Hyōga) est Sanctus Aeneus tectus a Cygni sidu saeculo XX. Natus aliter est in Siberia, et potest gelu creare cosmo utendo. Monstratur plerumque rosario Crucis Septentrionalis - nomen alternum Cygni sidui. Quies frequenter est et frigidus, sed potest animum calidum demonstrare caeteris hominibus v.g. Andromedae Shuno Sancto Aeneo quia vitam servavit, sive Acuarii Camo Sancto Aureo quia magister sui est.
In principio emittitur ab Episcopo ad caeteros Sanctos Aeneos necandos, sed deinde de missione abdicit postquam repperisset Saoriam Athenam esse et cum eisdem oppugnat inimicos in Sanctuario. Posidone resurrecto, convenit cum Isaaco condiscipulo in Siberia sed qui abfuit postquam Hyogam servavit e gelu Arcticum; sic Hyoga unum ex oculis perdet ad poenam luendam. Aliquando Acuarii Vestem Auream gerit, et in Next Dimension eligitur Acuarii Sanctus Aureus succesor Cami a Mystoria.
Andromedae Shun (Iaponice アンドロメダ星座(アンドロメダ)の瞬 Andoromeda no Shun) est Sanctus Aeneus sub Andromedae sidu saeculo XX, et quoque frater minimus Ikkii de parentibus ambobus. Exercitationem fecit sub Cephei Daedalo in Andromedae Insula, Oceano Indico, et cum revinisset in Iaponiam pervolebat fratrem revidere. Sub Saoria oppugnat hostes in Sanctuario, deinde contra Posidonis Nautas Tellurem capere volentes. Parte postrema operae originalis reperitur monile eius a Pandora datum esse ut signetur vice vasculi Hadis cordis purissimi gratia. Cum possidebatur ab Hade, Ikki eundem liberat et Saoriam in Elysium ambo sequuntur ubi per breve tempore Shun Virginis Vestem Auream gerit ad deos geminos vincendos.
Secundum Next Dimension, Shun Saorique iuctim saeculo XVIII adsunt ad Seiyam servandum de fascinatione Hadis; ibi cum Pegasi Tenma Sancto Aeneo convenit et contra Spectra pugnat. Designatur Virginis Sanctus Aureus tandem a Virginis Shaka Sancto Aureo novi saeculi.
Phoenicis Ikki (Iaponice 鳳凰星座(フェニクス)の一輝 Fenikkusu no Ikki) est Sanctus Aeneus sub Phoenicis sidu saeculo XX, et frater maximus Shuni de parentibus ambobus. Emissus est in Reginae Mortalis Insulam Oceano Pacifico Meridionali ad Sanctum fiendum sub Reo (Iaponice ギルティー, Girutī; Anglice Guilty) et post exercitationem durissimam factus est vir solivagus, frigidus duroque animo. Primum inimicus caeteris Sanctis Aeneis et dux Sanctorum Obscurorum habetur, Sagitarii Vestem Auream furatur et fratres omnes necare conatur quoniam contra Graad Organizationem ulcisci volebat. Odio victo, amicus devenit et auxilium praestat Sanctis Aeneis momentis extremis eosdem servando de morte. Parte de Inferno, Leonis Vestem Auream per brevi tempore gerit in Elysio contra deos geminos.
In Next Dimension, Ikki adest in Monte Olympo ad Shunum adiuvandum contra copias Artemidos. Designatur tandem Leonis Sanctus Aureus novi saeculi a Leonis Caesare Sancto Aureo saeculo XVIII.
In fabula sunt quoque caeteri Santi Aenei qui aliquando personas capitales adiuvant.
Grex mediana copiarum Athenearum sunt Sancti Argentei (Iaponice 白銀聖闘士(シルバーセイント), Shirubā Seinto; Anglice Silver Saints), quibus dominium super cosmum maius est cum quo duplicem usque ad quinquiplicem celeritatem soni attingunt, et potestatem physicam maiorem. Cum assignarentur a Sanctuario missioni, ei adsunt ubicumque terrarum ad missionem faciendam totam magna cum vi. Vestes Argenteae pulchriores fortioresque Vestibus Aeneis sunt, et congelantur ad -200 °C.
Alterum munus eorum est curare Vestes sine domino. Exercitationem quoque agunt candidatis potentialibus as Sanctos fiendos. Sanctis Vestibusque perditis proximo Bello Sancto contra Hadem, facere Sanctos novos et copias augere sunt etiam munera magna prae Bellum Sanctum futurum.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.