Ianus Nicius Erythraeus (Italice Gian Vittorio Rossi et Giano Nicio Eritreo), Romae anno 1570 natus et ibidem die 13 Novembris anno 1647 mortuus, fuit humanista Italicus. Litteris Latinis in Collegio Romano studuit et ius in Studio Urbis. Ab anno 1610 cardinalis Andrea Peretti a secretis fuit. Post mortem eius anno 1628 Ianiculi in parva casa habitabat, ubi amici eius Alexander Tassoni, Leo Allatius, Gabriel Naudé et Alexander VII (tum nondum Papa, quem Erythraeus Tyrrhenum in libris suis appellat) eum saepe visitabant. Opus Erythraei notissimum Pinacotheca est, litterarum Italicarum historia prima. Eudemiae libri decem et dialogi Erythraei opera satyrica a multis laudata sunt.
Quick Facts
Ianus Nicius Erythraeus
Nativitas:
1577;
RomaObitus:
13 Novembris 1647;
Roma Close
- Dialogi: Convivium villae Syrorum; Quid in scriptore historiae requiretur; De tolerantia malorum, Parisiis: apud Iacobum Villery, in palatio sub porticu Delphinali, 1643
- Pinacotheca imaginum illustrium, doctrinae eτ ingenii laude, virorum, qui, auctore superstite, diem suum obierunt, Coloniae Ubiorum: apud Iodocum Kalcovium & socios, (vol I-III) 1643-8;
- Documenta sacra : Ex Euangeliis quae dominicis per annum & nonnullis aliis festis diebus leguntur in ecclesia, Coloniae Ubiorum: apud Iodocum Kalcovium & socios, 1645
- Eudemiae libri decem, Coloniae Ubiorum i.e. Leida: apud Iodocum Kalcouium & socios, 1645
- Exempla virtutum et vitiorum, Coloniae Vbiorum, i.e. Amsterdam: apud Iodocum Kalcovium et socios, 1645
- Opuscola spiritualia tria; I. Supplex libellus ad deum & B.V. matrem. II. Paradoxa christiana. III. Sermones de quatuor nouissimis, Coloniae Ubiorum: apud Iodocum Kalcouium & socios, 1648
- Dialogi septendecim, Coloniae Ubiorum i.e. Amsterdam: apud Iodocum Kalcouium & socios, (2 voll.) 1645-1649
- Epistolae ad diversos, Coloniae Ubiorum i.e. Amsterdam: apud Iodocum Kalcovium & socios, 1645-1649
- Orationes viginti duae, Coloniae Ubiorum: apud Iodocum Kalcovivum & Socios, 1649
- Epistolae ad Τyrrhenum et ad diversos notis illustratae indice necessario auctoris vita et epistola priore editione haud comprehensa auctiores ac emendatiores editae a Io. Christiano Fischero..., Coloniae Ubiorum: apud Iodocum Kalcovium, 1738-17
- Luigi Gerboni, Un umanista nel Seicento : Giano Nicio Eritreo : studio biografico critico, Civatate Castelli, 1899.
- Aikin, John (1813). "Rossi, Gian-Vittorio" in General biography: or, Lives, critical and historical, of the most eminent persons of all ages, countries, conditions, and professions,, Vol. 8, pp. 626–627.