Iacobus Murray (James Augustus Henry Murray et denuo Sir James Murray; natus die 7 Februarii 1837; mortuus Oxoniae die 26 Iulii 1915) fuit philologus et lexicographus. Ab anno 1879 usque ad mortem edidit lexicon Anglicum A New English Dictionary on Historical Principles (Oxford English Dictionary).
Iacobus Murray, filius vestiarii Thomassi Murray, natus est apud Denholm iuxta Hawick Scotiae, in quo urbe magister in Hawick Grammar School meruit; mox Londinii degens apud Mill Hill School docuit; eodem tempore, socius Societatis Philologicae, investigationes linguarum, et praecipue dialectorum Anglicarum, persecutus est. Anno 1878 igitur, suadente praecipue Frederico Furnivall, a delegatis preli universitarii Oxoniensis receptus est ad munus editoriale lexici novi; in quo opere, materie a Societate Philologica collecta utens moxque Oxoniam habitans, Murray vitam omnem transegit.
Opera
- 1873 : The Dialect of the Southern Counties of Scotland: its pronunciation, grammar and historical relations. Londinii: Philological Society
- 1884-1928 (editor cum aliis) A New English Dictionary on Historical Principles. Oxonii
- 1900 : The Evolution of English Lexicography. Oxonii Textus apud gutenberg.org
- 1957 : (ed. George F. Timpson) Sir James A. H. Murray: a self portrait. Glevi
Notae
Nexus externi
Bibliographia
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.