Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
De gestis Britonum vel Historia regum Britanniae[1] opus est mythistoricum Galfridi Monemutensis, anno 1138 perfectum. In hoc libro, narrationes vel carmina bardorum Cambriae de origine et historia Britanniae et praecipue de Arthuro Rege rescribuntur et partim reficiuntur ut formam historiae habeant. Opus primum Galfridi fuerat Prophetiae Merlini, ante annum 1135 scriptum, ubi Merlinus Arthuri vates praedicit res futuras insulae Britanniae regnorumque Cambriae et Angliae; quas "prophetias" Galfridus nunc renovat atque in novo opere inserit. Galfridus opus suum Roberto comiti Glocestriae dicavit.
Historia Galfridi a multis coaevalibus ut narrationem fidei dignam visa est et e fontibus historicis haustam. Igitur Henricus Huntindoniensis in redactionem secundam Historiae Anglorum nonnullas res ex Historia Galfridi inseruit, inter quas originem Helenae, Constantini matrem, quam Galfridus praetendit filiam regis Coel esse.[2] Sed de opere Galfridi rerum gestarum scriptor Willelmus Neuburgensis sic disserit:
Quidam nostris temporibus pro expiandis his Britonum maculis scriptor emersit, ridicula de eisdem figmenta contexens, eosque longe supra virtutem Macedonum et Romanorum impudenti vanitate attollens. Gaufridus hic dictus est, agnomen habens Arturi, pro eo quod fabulas de Arturo ex priscis Britonum figmentis sumptas, et ex proprio auctas per superductum Latini sermonis colorem honesto historiae nomine palliavit; qui etiam maiori ausu cuiusdam Merlini divinationes fallacissimas, quibus utique de proprio plurimum adiecit, dum eas in Latinum transfunderet, tanquam autenticas? et immobili veritate subnixas prophetias vulgavit.– Willelmus Neuburgensis, Historia rerum Anglicarum "prooemium"
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.