Lingua Hindica[1] (Devanāgarī हिन्दी aut हिंदी, Hindī /ˈɦɪndiː/) est una e nonnullis linguis quae linguae Hindi appellantur.[2] Quaeque ad divisionem Indicam sive Indoaryanam familiae Indoeuropaeae pertinent; qua lingua hominum inter 180000000 et 500000000 in India boreali mediaque loquuntur.[3][4] Hindica est una e duabus civitatis Indiae linguis publicis et una e viginti duabus linguis Indiae schedulo enumeratis.[5] Etiam homines aliarum multarum civitatum, quod vocabulo Hindi appellatur, sese loqui confitentur; sed quam linguam sic dicunt ipsi, philologi saepe aliis nominibus, ut Bhojpuri, Maithili vocant aliisque. Est etiam haec lingua publica tertia insulis Vitiensibus, quae ibi Hindi seu Hindustani appellatur; qui separatus esse sermo censetur, et nomine Hindi Vitiensis (Anglice Fiji Hindi) nuncupatur.

More information Lingua Hindica हिन्दी seu हिंदी, IPA ...
Lingua Hindica
हिन्दी seu हिंदी
IPA[ hɪnd̪i: ]
Taxinomialingua sive series linguarum Indica e divisione Indoiranica familiae Indoeuropaeae
Locutores180 000 000 (Hindi stricto sensu)
120 000 000 ut lingua secunda
Sigla1 hi, 2 hin, 3 hin
Status publicus
OfficialisIndia
Privatain multis civitatibus
LitteraeLitterae Hindi
ScripturaScriptura Devanagari
Procuratio
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Regio linguistica Hindi sicut apud Masica (1991) evolvitur
Regio linguistica Hindi sicut apud Masica (1991) evolvitur
Regio linguistica Hindi sicut apud Masica (1991) evolvitur
Close

Regio linguistica Hindi

Linguae Hindicae soror ut ita dicamus gemina est Urdu, eadem origine, sed quae gentibus religionis Islamicae est in usu et litteris Perso-Arabicis scribitur.

Gregi linguarum Hindicarum limites varii imponuntur. A quibusdam recognoscuntur haec:

  • series occidentalis: Haryanvi (Bangaru), Khari Bholi, Braj Bhasa, Kannauji, Bundeli
  • series orientalis: Awadhi, Bagheli, Chhattisgarhi et Hindi Vitiensis
  • series Bihari: Magahi, Maithili, Angika, Bajjika, Sadri sive Sadani et Nagpuria, Bhojpuri; Bhojpuri Mauritiana, Bhojpuri Africana Australis, Sarnami, Bhojpuri Guianensis, Bhojpuri insulae Trinitatis
  • series Rajasthani
    • Marvari, Bagri, Bhitrauti, Sirohi, Godvari, Mevari
    • Dhundhari seu Jaipuri, Harauti
    • Mevati, Nimadi
    • Gojri seu Gujuri, Lamani seu Banjari seu Lambadi
  • series Pahari seu Himalayica
    • linguae Pahari occidentales seu Himachali: Jaunsari, Sirmauri, Baghati, Kiunthali seu Mahasui, Handuri, Kului, Mandeali, Chameali, Bharmauri seu Gadi, Churahi, Pangvali, Bhadravahi, Bhalesi, Khasali, Padri
    • Garhvali, Kumauni

Historia

Hindica ex Sauraseni Prakrit originem ducit.[6] Quamquam inter doctos discrepat de ipso nascendi tempore, lingua Hindica ex dialectis locorum sicut Braj, Awadhi et Khari Boli orta videtur post saeculum nonum (hae dialecti etiam nunc multis sunt in usu).[7] Sultanis Dellii regnantibus et tempore Imperii Mughal, quod Persica lingua publice utebatur, Khari Boli multa Persica Arabicaque verba accepit. Quod attinet ad verba Arabica origine: quia paene omnia venerunt ex Persico, eorum conformatio in Hindi-Urdu priorem phonologiam Arabicam non conservat.

Usus hodiernus

Sonus linguae Hindicae

Hindicus ordinarius est publicus Indiae sermo, omniumque linguarum, quae in schedulo enumerantur, in usu est latissimo. Quo sermone homines in septentrionalibus praecipue civitatibus utuntur: Rajasthan, Dellium, Haryana, Uttarakhand, Uttar Pradesh, Madhya Pradesh, Chhattisgarh, Himachal Pradesh, Jharkhand Biharque. Eadem altera est lingua maior in insulis Andaman et Nicobar. Insuper in usu est praeter linguas regionum principales per Indiam septentrionalem mediamque, quae sunt linguae Paniabica, Gujarati, Marathi, Bengalica. Intellegitur Hindi vulgo etiam in aliis Indiae regionibus, atque item in Nepalia, Bangladesha, Pakistania.

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Bibliographia

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.