From Wikipedia, the free encyclopedia
Helichrysum (nomen a Philippo Miller anno 1754 constitutum) est genus plantarum florentium. Nomen datum est e planta aromatica antiquis nota cuius identificatio incerta manet. "Heliochrysus" enim (e Graeco, ἑλίχρυσος)[1] fuit planta aromatica, Italiae autochthon, nota etiam in medicina, ut dicit Plinius:
Helichrysum alii chrysanthemon vocant: ramulos habet candidos, folia subalbida, habrotono similia, ad solis repercussum aureae lucis in orbem veluti corymbis dependentibus, qui numquam marcescunt; qua de causa deos coronant illo, quod diligentissime servavit Ptolemaeus Aegypti rex. nascitur in frutectis. ciet urinas e vino pota et menses. duritias et inflammationes discutit, ambustis cum melle inponitur. contra serpentium ictus et lumborum vitia bibitur. sanguinem concretum ventris aut vesicae absumit cum mulso. folia eius trita trium obolorum pondere sistunt profluvia mulierum in vino albo. vestes tuetur odore non ineleganti.– Plinius, Naturalis historia 21.168
Helichrysum foetidum
Helichrysum italicum
Helichrysum petiolare
Quae planta apud antiquos nota aut cum Helichrysum stoechas aut cum Tanacetum annuum identificari potest.[2]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.