Helena (filia Constantini I)
filia Constantini I From Wikipedia, the free encyclopedia
filia Constantini I From Wikipedia, the free encyclopedia
Helena (nata ante annum 326, mortua fine anni 360) imperatrix Romana erat.
Helena filia Constantini I imperatoris et Faustae. Habuit tres fratres et sororem: Constantinum II (Augustum 337 - 340), Constantium II (Augustum annis 337 - 361), Constantem (Augustum 337 - 350) atque Constantinam, uxorem Constantii Galli Caesaris.
Anno 355 Constantius II frater Mediolani Helenam Iuliano consobrino uxorem dedit, quem die 6 Novembris Caesarem per Gallias fecerat. Cum eo in Galliam iter fecit, quae tum incursionibus barbarorum caedebatur. Hoc tempore saepius gravida fuit, sed semper infantem amisit. Sunt qui dicant id Eusebiam, uxorem Constantii, dolo malo effecisse, quia ipsa semper sterilis fuit[1]. Anno 357, cum Constantius Romam viseret, Helena ibi in aula regia vixit[2]. Helena catholicam fidem sequebatur et Coloniae ecclesiam Sancti Gereonis condidit. Maritus eius autem primo clam, deinde aperte cultui deorum Romanorum favebat. Fuit Helena Lutetiae, cum Iulianus mense Februario anni 360 Augustus a militibus suis proclamabatur. Paulo post mortua est et Romae in mausoleo Constantinae sepulta[3] non iam pacem inter fratrem et maritum contrahere poterat, qui anno 361 ad bellum civile inter se venerunt. Helena primo ad Viam Nomentanam Romae sepulta est, tum Constantinopolim translata et prope maritum condita est[4].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.