From Wikipedia, the free encyclopedia
Hahajima (Iaponice 母島 'insula materna') est secunda a maxima insula Insularum Ogasawara vel Insularum Bonin ad meridiem principalis archipelagi Iaponiensis versus. Area est circa 21 chiliometra quadrata, numerusque incolarum circa 440.
Loci altissimi sunt Chibusayama ('mons mamma'), circa 462 metra, et Sakaigatake, 553 metra alta. Chichijima, maxima gregis insula, circa 50 chiliometra ad septentriones iacet. Una cum minoribus insulis proximis, inter quas Anejima, Imōtojima, et Mukōjima, Hahajima Hahajima Rettō (母島列島) (olim Baily Group appellata) format.
Insula intra fines civiles Ogasawara Villagii in Ogasawara subpraefecturae Tocii Iaponiae iacet.
Hahajima animos malacologorum magnopere tenet ob eius gastropoda terrestria endemica, inter quae Lamprocystis hahajimana, species eponyma. Propter species invadentes, inter quas capri (qui habitationem destruunt) ac rodentia, platyhelminthes, et Euglandina rosea (quae gastropodis terrestribus loci vescuntur), naturalistae sollicitantur ne multae ex speciebus endemicis exstinctae fiant.[1]
Inter aves quae insulam habitant, Apalopteron familiare, magnifica ordinis Passeriformium avis, solum Hahajimae nunc invenitur. Chaunoproctus ferreorostris exstincta in Grege Hahajima (praeter insulam Haha-jimam ipsam) aliquando dicitur, sed iam alibi vivit. Columba janthina nitens, Ogasawara Columbae janthinae subspecies olim Hahajimam habitabat; hoc taxon ut videtur exstinctum annis 1980 factum est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.