Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gundaharius sive Gundicharius fuit rex Burgundionum ab anno 411 aut iam prius usque ad mortem anno 436 aut 437, cum ab Hunnis profligatus et magna cum parte populi sui caesus est. Posterioribus saeculis unus e maximis heroibus mythologiae Germanicae factus est. In traditione Theodisca Guntharius et Gunther, Nordica Gunnarr vel Gunnar, et Anglosaxonica Gūðhere appellatur.
De Gundaharii vita pauca certe novimus, quippe qui ter tantum in saeculi 5 scriptis nominatim memoretur. In Burgundionum Lege Gundaharius numeratur inter eos qui ante Gundobadum regem regnaverunt, post Gibicam, Gundomarem et Gislaharium. Duo horum nominum e fabulis quoque novimus: Gibica haud alius esse videtur ac Gibicho / Gibeche / Gjúki qui in variis fabulis Gundaharii pater habetur, et Gislahario Gîselher / Gislher comparari potest qui in Nibelungorum carmine et Theoderici fabula Gundaharii frater minimus et regni consors dicitur.[1] In eisdem fabulis frater medius et ille regni particeps, Gêrnôt nomine, memoratur,[1] qui – etsi nomen mutavit – Gundomaris memoriam conservasse videtur. His rebus adductis conicere possumus Gibicam Gundomaris Gislaharii et Gundaharii patrem fuisse, cui mortuo omnes tres filii more prisco Germanico pariter successerunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.