Cummis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Cummis

Cummis[1] vel gummis[2] (aut indeclinabiliter cummi[3] vel gummi[4]) est materia utilis, quae in officinis et industria et in domibus in usu habetur. Plerumque cummes naturales extrahuntur ex arbore, cui nomen est Hevea brasiliensis. Cum cortex arboris secatur, ex ea umor albus latex appellatus manat. Latex collectus ad cummim faciendam adhibetur. Physici modos inter primum bellum mundanum invenerunt quibus cummi artificiosum creetur: ex oleo enim et carbone fit. Hodie duae fere partes omnium cummium artificiosae sunt.

Thumb
Latex cummeus ex trunco Hevea brasiliensi elicitur.
Thumb
Plantatio Heveae brasiliensis in Thailandia.
Thumb
Straguli cummis rudis quaedam elaboratae atque suspensae quae tincturae sunt.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.