Gulielmus Otho Späte

From Wikipedia, the free encyclopedia

Gulielmus Otho Späte

Gulielmus Otho vulgo Wilhelm Otto Späte (natus die 19 Novembris 1852 Kayna/Saxoniae et Anhaltii, mortuus die 15 Octobris 1925 Ienae)[1] sculptor et latomus Germanicus fuit.

Thumb
Rex alforum, qui dicitur, ad lacum apud Ienam; fecit Späte anno 1891

Vita

E familia sculptorum oriundus[2] Academiam artium Berolinensem frequentavit. Inter opera eminet statua Regis alforum (Theodisce: Erlkönig) quam Ienae admireris. Quae allusionem in eiusdem nominis carmen epicolyricum facit, quod Ioannes Volfgangus Goethius anno 1782 pepigerat.[3] Figura anno 1891 priorem exsarciebat iussu possessorum Castelli Thalstein.

In Museo Vimariae Novae autem effigiem praefecti militum de Tümling creavit.

Notae

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.