From Wikipedia, the free encyclopedia
Gudnius[1] Thorlacius Iohannis filius (Islandice Guðni Thorlacius Jóhannesson, natus Reykiavicae die 26 Iunii 1968) est politicus nullius factionis et rerum gestarum eruditus Islandicus. Die 25 Iunii 2016 praeses Islandiae electus est et munus suum die 1 Augusti 2016 suscepit. Gudnius alumnus est universitatum Warwicensis, Oxoniensis, Reginae Mariae Londiniensis in Anglia atque universitatis Islandiae, ubi etiam professor fuit. De historia Islandiae recentiore scripsit.
Familia
Credo eius est Primum Caput Iurum humanorum declarationis universalis: "Omnes homines liberi et dignitate et iure pares nascuntur, rationis et conscientiae participes sunt, quibus inter se concordiae studio est agendum."
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.