Grandis Columbia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Grandis Columbiamap

Grandis Columbia[1] seu Magna Columbia[2] (Hispanice Gran Colombia) fuit civitas sui iuris quae multum Americae Australis septentrionalis et partem Americae Mediae meridianae ab anno 1819 ad 1831 amplexa est. Terras hodiernae Columbiae, Venetiolae, Aequatoriae, Panamae, Peruviae septentrionalis, Guianae occidentalis, et Brasiliae boreoccidentalis comprehendit. Nomen autem proprium illo tempore erat Respublica Columbiae.[3] Rerum gestarum scriptores recentiores notionem Grandis Colombiae ad hanc rempublicam distinguendam ab hodierna Republica Columbiae adhibere solent, quae hoc nomen adhibere coepit anno 1863.[4]

Thumb
Vexillum Grandis Columbiae (1821–1822).
Thumb
Vexillum Novae Granatae.
Thumb
Vexillum Venetiolae.
Thumb
Vexillum Aequatoriae.
Thumb
Partes Grandis Columbiae anno 1820.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.