Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Granata manualis,[1][2] simplicius granata[3] est bomba parva quae manibus iacitur.
Vocabulum granata ex forma plurali vocabuli "granatum" ortum est, quia primo granatae malogranato similes erant forma.
Primis granatis manuariis, quae tamen non pulverem, sed ignem graecum continebant, saeculo VII milites Imperii Byzantini utebantur.
Granata baculiformis 24 anno 1915 introducta in usu ad annum 1945 fuit. Forma et ars bello mundano primo divulgata est, sed nomen speciei totum tempus idem erat.
Granata manuaria bomba manualis est, quae a milite vi musculorum iacitur. Anulus parvus ad eam affixus est, quo extracto reactio explosiva incipit. Quo facto parvum tempus habet miles, ut granatam manuariam in hostium turbam aut in domum a hostibus occupatam, aut in quemvis alium locum iaciat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.