From Wikipedia, the free encyclopedia
Gradalis,[1] sive (sanctum) graal,[2] in fabulis Medii Aevi est res pretiosa et sancta ab equitibus Arthuri regis quaesita. Saepe dicitur esse vas ex quo Iesus in Ultima Cena ederit vel biberit, et in quod Ioseph ab Arimathaea sanguinem Christi crucifixi acceperit.
Helinandus in chronicis suis sub anno 718 haec de gradali refert:
Hoc tempore in Britannia cuidam eremitae monstrata est mirabilis quaedam visio per angelum de sancto Ioseph decurione, qui corpus Domini deposuit de cruce; et de catino illo sive paropside, in quo Dominus coenavit cum discipulis suis; de quo ab eodem eremita descripta est historia, quae dicitur de gradali. Gradalis autem sive gradale Gallice dicitur scutella lata, et aliquantulum profunda; in qua pretiosae dapes cum suo iure divitibus solent apponi gradatim, unus morsellus post alium in diversis ordinibus; et dicitur vulgari nomine graalz, quia grata et acceptabilis est in ea comedenti: tum propter continens, quia forte argentea est, vel de alia pretiosa materia; tum propter contentum, id est ordinem multiplicem pretiosarum dapum.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.