Glis est genus rodentium familiae Gliridarum, cuius nunc exstat una sola species, Glis glis. Per magnam partem Europae occidentalis habitat.[2] Glis est animal muri simile, maius tamen, in arboribus degens, et totam fere hiemem hibernatione fruens somno simili; quo tempore cum aut nullo, aut exiguo certe cibo utetur, pinguescit tamen ut cum maxime.
Glis fuit olim in deliciis cenarum, adeo ut vivaria glirium habere mos fuerit, quae gliraria dicta; et saginandi causa in doliis, singulari ad id ratione factis, includerent.[3] Itaque legibus sumptuariis constitutis, glires quoque, ut glandia, conchylia et peregrinae aves, interdicti.[4]
Eorum condiendorum rationem docet Apicius:
Glires: isicio porcino, item pulpis ex omni membro glirium trito, cum pipere, nucleis, laser, liquamine farcies glires, et sutos in tegula positos mittes in furnum aut farsos in clibano coques.[5]
Notae
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.