Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Georgius dominus de Byron[1] (Londinii natus die 22 Ianuarii 1788; mortuus Mesolongii Graeciae in bello rerum novarum Graeco die 19 Aprilis 1824) fuit vates Anglicus, verae poësis recreator a seipso, princeps Motus Romantici a posterioribus acclamatus atque fautor libertatis Graecae.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Nomine George Gordon Byron baptizatus est. Puerulus, patre fugitivo et mox mortuo, "Georgius Byron Gordon" Latine a magistris appellabatur,[1] cognomine avi materni loco ultimo posito. Sed germano Gulielmo, haerede tituli nobilitatis, iam die 31 Iulii 1794 bellis Napoleonicis interfecto, propatruo Gulielmo Byron, barone quinto Byron, mox die 19 Maii 1798 mortuo, iuvenis annum agens undecimum hunc titulum rite adsumpsit. Inde statim apud scholas Aberdonenses "Georgius Dominus de Byron" nuncupatus est.[1][2] Socrús Iudittae Noel mense Ianuario 1822 mortuae cognomen gerere coepit. Ita nomine Anglico pleno George Gordon Noel, sixth Baron Byron commemoratus est.
Patre Ioanne Byron (Mad Jack "Ioannes demens") Lutetiae degente ad creditores evitandos, mater Catharina Gordon Byron inde gravida Londinium rediit ubi in domo 16 Holles Street filium peperit, qui die 29 Februarii 1788 baptizatus est. Nepos fuit classis praefectus Ioannis Byron (Foulweather Jack "Ioannes procellarum"). Sororem habuit Augustam natu maiorem quam ex uxore priori pater genuerat. Quo anno 1791 mortuo puer cum matre Aberdoniae habitabat et Scholam grammaticam Aberdonensem frequentabat. Anno 1798 Abbatiam Newstead breviter visitavit, villam magnam valde ruinosam ubi baro quintus Byron usque eo vixerat. Iuvenis postea in suburbano Londiniensi habitabat. Scholae Harroviensis (ubi ludis coaevorum omnibus particeps fuit quamquam claudicabat), deinde Collegii Trinitatis apud Cantabrigienses alumnus fuit.
Amasius fuit Carolinae Lamb aliarumque et iuvenis aliorum. Ada filia fuit mathematica satis illustris.
Asteroides 3306 Byron ex eo nuncupatus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.