From Wikipedia, the free encyclopedia
Genovefa Immè (nata in quodam suburbio Lutetiae die 31 Maii 1929; mortua[1] Pali, die 11 Iunii 2012)[2] tali modo enim in litteris Latinis vocatur secundum nomen mariti ultimi et amatissimi, fuit magistra et poetria Francica quae Latine scribebat.
Coepit in urbe Pali[3] (Francogallice Pau), primum docere ut ludimagistra sermones Francogallicum, Latinum, et Graecum, in lyceo urbis Pali. Etiam docuit ut profestrix in universitate studiorum Palensi.
Anno 1954, tempore prioris matrimonii vocabatur Genovefa Métais, quo nomine complura scripta Latina edidit.
Latinitatem vivam ab anno 1969 in conventu Vitae Latinae Avennione colere coepit.
Anno 1978, vidua facta, ducta est in matrimonium ab Antonino Immè, etiam viduo Siculo, poeta et scriptore Latino, quocum Commentarios Latinos periodicos M. A. S. condidit.
Antonino marito carissimo mortuo, ea magna tristitia adfecta in eius memoriam Latina perrexit carmina componere commentariosque periodicos quibus titulus M. A. S. edere.
Illa Genovefa Immè tum mansit ultima unicaque vates quae Latine scribit in Francia, in qua regione Latina lingua videtur radicitus exstincta esse.
Apud Rainardum Brune typographum, poetam Latinum Germanum edidit anno 1976 librum cui titulus Saeculorum transvectio, atque anno 1995 translationem libri Aloissi Hémon Maria Capodelania, nec non nonnulla carmina in libro cui titulus est Carmina Latina Recentiora.
Apud domum editoriam, Tarmeye anno 1991 carmina Periegesis Amatoria edidit, et anno 1993, Per auras iacta.
In eius honorem, poeta Alaenus Divutius hoc carmen[4] pepigit:
AD GENOVEFAM IMMÈ, AMICISSIMAM, UNICAM GALLIAE VATEM LATINAM. Te celebro, sed digna cani meliore poeta, felix quae vixti quondam cum vate marito, o quae Gallarum superes nunc unica vates! Non solum Musae sed Amor tua carmina Fidus concelebrant nobis atque immortalia reddent: non Musae lacrimas spernunt, non mitia corda, non memorem spernunt Venerem, non pectora casta.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.