Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Christophorus Fridericus Schillerus[1][2][3] (natus Marbachi in ducatu Virtembergensi die 10 Novembris 1759; mortuus Vimariae die 9 Maii 1805) fuit poeta, philosophus, chirurgus castrensis, rerum gestarum scriptor, scriptor scaenicus Germanicus. Libertatem humanismi aestimavit more Sturm und Drang quasi motu romantico.
Familia
Memoria
Filius Caspari Schiller, praefecti militum necnon inspector Castelli Solitude apud Stuttgardiam et Elisabethae Dorotheae Kodweiß, matris piissimae, annis inter 1768 et 1773 scholam Latinam Ludoviciburgensem frequentavit. Postea theologiae se dedicavisset, nisi a Carolo duce Virtembergensi ipso in Scholam Caroli militarem missus esset. Ibi mores maxime severi viros illustrissimos pepererunt. Tunc statutum est, ut iurisprudentiae studeret. Schillero nolente medicina electa est; discipulus iam poetas Germanicos adamavit, e.g. Klopstock, et versus facere solebat. A litteris neque poena abstrahi potuit. Praeterea historica legit et Plutarchum, Shakesperium, Russavium, opera Ioannis Antonii Leisewitz(en) et aliorum. Excitatio iuvenilis eius opere Die Räuber omnibus ante oculos posita est, quod scriptum est anno 1777 et editum 1781. Plausus multos habuit. Absolutorio scholastico anno 1780 recepto munere tonsoris imperatorii fungebatur. Volfgangus Heribertus de Dalberg dramaturgus Manhemii drama Raptorum e scaenis produci anno 1782 iussit. Schillerus in auditorio fuit, sine permissu superiorum. Scripturarum abstinentia vi obtenta, retentio in carcere, dimissio minabantur, ut salus alibi quaerenda esset. Mense Septembri 1782 nomine falso Oggersheim apud Manhemium vixit, antequam Bauerbach apud Mainingiam in domo domnae de Wolzogen hospitalitate frui posset.
Status novus salvus et conversatio cum feminis doctis Schillerum feliciter promovebant, de quo testimonium perhibent opera Fiesko et Kabale und Liebe. Cum anno 1783 poeta in theatro Manhemiensi laboraret, spectatores in elegantiarum et bonorum habituum arbitros mutare volebat. Opera sua saepe criticavit; annis inter 1784 et 1793 periodicum Thalia edebat, partes dramatis Don Karlos annuntiavit, consuetudinem cum Laura contraxit. Mox autem histrionum ars taedio erat itaque mense Martio 1784 Lipsiam petivit. Manhemii autem Carlottam de Kalb prima vice convenerat. Ibi in vico Gohlis et Dresdae poesi scientiisque vacare potuit. Tunc carmen notissimum Lied an die Freude creatum est. In Casa vineti Christiani Godofredi Körner in Loschwitz apud Dresdam drama Don Karlos confecit. Opere isto philosophia historiaque ita inflammatus esse videtur, ut historiam Bataviae concinnaret. Poeta in historico quasi renasci visus est, sive in culturae arbitro sive in philosophi (cf. litteras eius de dramate citato, epistulas philosophicas etc.). Schemata poetica (Der Menschenfeind, Der Geisterseher) minus capatabant et lyrica minus fertilis doctrinas inanes spargebant (Resignation, Die Götter Griechenlands).
Iam antea dux Vimarianus eum consiliarium instituerat. Anno 1787 denique in Thuringiam venit et eo gaudio fuerunt dux, Ioannes Gottfriedus Herder, Christophorus Martinus Wieland et - Goethius 1788 ex Italia reversus. Ingenio animoque diversi duumviri isti optime se invicem supplebant. Goethio mediatore Schillerus anno 1789 professor exterordinarius de historia in Universitate Ienensi creatus est. Die 22 Februarii 1790 Carlottam Ludovicam Antonettam de Lengefeld uxorem duxit. Eodem anno edidit Historische Memoiren vom 12. Jahrhundert an bis auf die neuesten Zeiten et de Bello triginta annorum scripsit. Carolus Leonardus Reinhold ei persuasit, ut philosophiam Kantii complecteretur. Schillerus volubiliter res complicatas facile reddere quivit et, in vestigiis Kantii, aestheticae recentioris praeco factus est. Ea omnia in commentationibus multis ex anno 1792 iterum atque iterum in lucem prolatis annuntiavit. Anno 1790 consiliarius aulicus nominatus est a Mainingiensibus - et simul civis Rei publicae Franconiae Novae. Anno 1790 in matrimonium duxit Carlottam de Lengefeld; poeta indefessus operam dabat, ut tam historicus quam philosophus agnosceretur. Utique sublineatum est historiam atque philosophiam res poeticas, veras eius indoles, praeparavisse. Anno 1791 infirmus usque 1794 in patria degebat. Ienam reversus ab anno 1794 edidit periodicum Die Horen, quo amicitia cum Goethio porro firmata est et pulcherrima creata sunt. Tum multa in Schillero adhuc celata quasi ex eo saltaverunt et inde ab anno 1795 opera eius magna edita sunt: poemata didactica, carmina epicolyrica (nonnumquam in certamine cum Goethio simul versificante), dramata Wallenstein (1799), Maria Stuart (1800), Jungfrau von Orleans (1801), Die Braut von Messina (1803), Wilhelm Tell (1804). Ex anno 1799 Vimariae vixit. De spiritali luxuria testimonium dant opera Xenien ubi ironia malitiae nupsit. Anno 1802 ab imperatore nobilitatem nactus est. Anno 1804 Berolini in dramatis repraesentatio fuit, unde insanus revenit. Labore nimio et drogis destitutus naturae concessit.
Omnium poetarum Germanicorum princeps fuit, ut constat. Cum Goethius multiplex naturam, animas, feminas optime describeret, Schillerus idealista fortitudinem, libertatem, virtutes cantabat. In dramaticis, lyricis, aestheticis immortalia creavit. In principio litteras Theodiscas dramatibus revolutionariis auxit quae simul nobis animum istius poetae patefaciunt. Goethius drama Die Räuber venerans id correcte immaturum esse dixit, aptum periodo tumultuosae "Sturm- und Drang". Postea Schillerus iam in tragoedia politica Fiesko (1783) personas historicas praetulit et in opere praetitulato Kabale und Liebe (1784), ubi democratia astutiam subdolam vicit, politicam contemporaneam Germanicam descripsit. Don Karlos (1785), quod velut drama excogitatum esset, cosmopoliticum factum est contra despotarum terrorem. Anno 1795 maturitas scientifica impetrata est. Tragoedia Wallenstein (1799), Napoleonis exemplum, in initio dramatum maxime illustrium erat. Opera Die Jungfrau von Orleans et Die Braut von Messina clare affirmant christianismum positivum ideis Kantii suppressum esse.
Sonorum amoenitas et claritas in Schillericis vix superari possunt. Poesis adulescentis (An Laura, Hektors Abschied, Eberhard der Greiner etc.) sine dubio intemperantiam olent. Tamen in poematibus, non autem in dramatibus, Schillerus praecox est quod attinet ad aequitatem et independentiam. In foliis Musenalmanach (1796–1801) quoque poesis inest, quae trans tempora omnia aeternitatem advolat. Maximum carminum ibi verisimiliter Das Lied von der Glocke (1797–99). Schillerus etiam interpres fuit e linguis Italica, Anglica, Graeca, Francogallica. Theoriam de aestheticam locupletavit operibus Abhandlungen über die tragische Kunst. Anmuth und Würde (1793), Die ästhetische Erziehung des Menschengeschlechtes (1795), Über naive und sentimentale Dichtkunst (1795). In historicis solummodo historiam de Bello triginta annorum finivit. Vel hoc in genere ingenium poeticum lectores captabat, praesertim et iuniores. Ratio et fides de hominum perfectione perenni, ut mos in philosophis tempore Schilleri, etiam in historia scribenda praevaluerunt. Numquam subdolus, semper sincerus ei in animo fuit morum lapsorum descriptio et consuetudinum bonarum perfectio.
Et perplura.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.