Franciscus vulgo François Huber (natus die 12 Iulii 1750 Genavae, mortuus die 22 Decembris 1831 Lausonii) zoologus Helveticus fuit. Istum virum vulgus Huber des abeilles nominare solebat namque apiculturam et operas mellificibus datas promovebat.

Thumb
Huber, zoologus

Vita

Filius politici, militis, iuristae atque artificis Ioannis Huber in urbe natali apud Carolum Bonnet studia fecit. Anno 1776 autem Mariam Amatam Lullin in matrimonium duxit qui Priniaci (Pregny) in Pago Genavensi habitarent.

Franciscus vitae apiariae studiis vacabat, qui adulescens morbo confectus aetate XXIII annorum omnino aspectum amiserat. Luminibus captus cum famulo Francisco Burnens et uxore experimenta facere pergebat. Illorum erat apium observatio in alvo quadam vitrea, quae explicari potuit.

Gloria Francisci Huber crevit postquam opus Nouvelles observations sur les abeilles (1792; editio altera, Lutetiae/Genavae 1814) edidit. Una cum Ioanne Senebier de seminibus pullulantibus res exaravit.

Huber cum aliis sodalitatem "Société de Physique et d'Histoire Naturelle" condidit. Ex anno 1813 frater extraordinarius Academiae Scientiarum Francicae declaratus est. Augustinus Pyramus de Candolle in eius honorem speciem arborum quandam vocavit, Huberia burma.

Filius Ioannes Petrus Huber autem studia valde similia peregit in observandis bombis, tenthredinidis, scarabaeis, formicis. [1] Insuper eum libros patrios imagunculis explanatoriis ornare atque augere iuvabat.

Opera

  • Nouvelles observations sur les abeilles. Barde Manget, Genava 1792; doi:10.3931/e-rara-22653 editio altera hic legi potest.
  • Manuel pratique sur la culture des abeilles. Lutetiae 1796.
  • cum Ioanne Senebier: Mémoires sur l’influence de l’air et de diverses substances gazeuses dans la germination de différentes graines. J.J. Paschoud, Genavae 1801.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Huber spectant.

Notae

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.