From Wikipedia, the free encyclopedia
Foederatio Esperantica Austriaca (Esperantice: Aŭstria Esperanto-Federacio, compendiarie AEF, Theodisce: Österreichischer Esperanto-Verband) fundatum est anno 1936. Sedes eius Vindobonae est. Agitur de officiali associatione nationale Austriae apud Universalem Societatem Esperanticam.
Associationis participibus in animo est ut lingua Esperantica in Austria magis colatur. Editio prima periodici officialis praetitulati Aŭstria Esperanto-Revuo (AER) mense Augusto 1946 in lucem prolata est, ultima autem mense Decembri 2000. Nunc periodicum officiale Associationis Esperanticae Germanicae singulas paginas Austriacis reservat.
Sodalitas Esperantica Imperii Austro-Hungarici totius prima Brunae anno 1901 condita est. Annis 1920 vita esperantistarum floruit in societatibus variis (e.g. catholicorum, operariorum, democraticorum socialium).
Anno 1934 gubernium Engelberti Dollfuß sodalitatem ALLE (Aŭstria Laborista Ligo Esperantista, i.e. gremium esperantistarum operariorum) interdici iussit. Nonnulli sodales tamen laborem continuabant (ducibus Glüxmann, Berdan, Grimme, Zodel, Scheibenreiter; Scheibenreiter vel commentarios praetitulatos Verda Revuo initiaverat). Anno 1936 condita est AEF, quae foederatio princeps in Austria facta est. Eodem anno congressus universalis XXVIII in Austriae capite actus est. Festum cum ballatione autem praeparatum in mensem Martium 1938 propter occupationem Germanicam non celebratum est.
Dictatura catholica Austriaca annis a 1934 ad 1938 linguam Esperanticam valde subtenebat (e.g. Hugo Steiner mandatum habuit, ut praeconia pro politica Austriaca in terris peregrinis lingua Esperantica fierent). Museum Esperanticum maximi momenti Vindobonense (Esperanto-muzeo Vieno) iam anno 1927 portas patefecerat.
Clandestini esperantistae etiam tempore infelici Nazismi facem Esperanticam in altum tollebant. Die 5 Octobris 1945 Institutum Esperanticum Austriacum conditum est necnon bibliopolium Tramondo. Eodem anno in aula Schubert domus symphoniacae hora festiva sollemniter facta est sub argumento "Vieno, la ponto inter oriento kaj okcidento" (Vindobona, pons inter orientem et occidentem). Festum Zamenhofianum postbellicum primum die 16 Decembris fuit.
Periodicum sodalitatis AEF novum sub titulo Informilo inde a die 31 Decembris 1946 apparuit quod initio fuit actionum multarum potissimarum foederationis Austriacae. Fructus laboris optimi congressus universalis LV anno 1970 Vindobonae celebratus videtur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.