From Wikipedia, the free encyclopedia
Flavius Victor (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir militaris ac publicus Romanus saeculi quarti fuit.
Victor origine Sarmatica erat[1] et filiam reginae Saracenorum Maviae in matrimonium duxit[2]. Familiaris eius Libanius orator erat[3].
Victor anno 363 expeditioni Persicae imperatoris Iuliani comes rei militaris interfuit[4] et una cum aliis viris militaribus (Dagalaifo, Flavio Nevitta et Arintheo de novo principe deliberavit, cum Iulianus die 26 Iunii proelio necatus esset. Iovianum imperatorem proposuit[5]. Qui eum ad magistri equitum honorem sustulit. Annis 366 atque 369 cum Gothis manadto Valentis imperatoris de pace et agris agebat[6]. Anno 369 consul erat, una cum Flavio Valentiniano Galate, filiolo Valentis. Anno 377 legatus ad Persas missus est[7]. Anno 378 Valentem Augustum frustra admonuit, ne pugnam contra Gothos committeret[8] et imperatorem inter Proelium Hadrianopolitanum frustra servare nitebatur[9]. Fugit e pugna et in occidentem, Gratiano imperatori occidentali cladem et mortem avunculi Valentis nuntiavit[10].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.