From Wikipedia, the free encyclopedia
Flavius Bassus Herculanus (natus saeculo 5|mortuus post annum 451) vir publicus vir publicus Imperii Romani Occidentalis erat.
Bassus anno 450 Iustam Gratam Honoriam duxit, sororem Valentiniani III imperatoris, quae, quod frater ei matrimonium negaverat timens, ne maritus imperium flagitaret, stuprum cum Eugenio camaerario suo fecerat. Valentinianus itaque senatorem Bassum elegit, quem purpuram petere suspicatus non est. Honoria autem Attilam regem Hunnorum auxilio clam vocavit et bellum anni 451/452 provocavit[1].
Bassus anno 452 consulatum gessit una cum Flavio Sporacio collega[2].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.