Eurotas

From Wikipedia, the free encyclopedia

Eurotas
Remove ads

Eurotas (Graece Εὐρώτας) est amnis Peloponnesiacus 82 km longus qui Laconiam et minimam partem Arcadiae rigat. In Megalopolitide ortus Eurotas ad meridiem versus fluit ː Spartam, inclitam olim civitatem, adluit et in sinum Laconicum -quae est pars maris Cretici - inter Gythium, Spartae portum antiquum, et Acraeas mergitur. Plerosque adfluentes rivos a monte Taygeto vicino accipit, Oenum vero a monte Parnone et oriente. Multam adluvionem secum trahit ita ut constet litus ad ostium a tempore Agesilai et Xenophontis circiter 10 km in mare progressum.

Thumb
Eurotas prope Mistra.

Antiqui geographi fontes Alphei et Eurotae in eodem loco prope vicum Aseam collocabant atque aliquamdiu subterraneum cursum tenere Eurotan antequam resurgeret putabant[1], quod a geographis modernis non iam probatur.

Etiam Eurotas mythologica figura fluminis Graeci est.

Remove ads

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads