Encyclopaedia Esperantica
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Encylopaedia Esperantica (Esperantice: Enciklopedio de Esperanto) lexicon generale maximum 671 paginarum pro esperantistis fuit.
Consilium de encyclopaedia utili conficienda cepit Ioannes Shiryaev Russus, qui iam ante scripserat lemmatum milia plura in schedulis parvis. Cum Shiryaev anno 1933 naturae concessisset, inceptum istud laudabile ampliatum et promotum est moderatoribus principalibus Ludovico Kökény et Gulielmo Bleier Hungaris; eos multi adiuverunt. Opus autem in aedibus editricibus Budapestinis Literatura Mondo tomis in duobus editum est (cum litteris A-J in volumine primo, et litteris K-Z in altero). Summatim lectores lemmatibus 2500 frui potuerunt. Censuram linguisticam diligenter curavit Colomanus Kalocsay.
Annis 1979 et 1986 Consociatio Esperantica Hungarica anastaticam impressionem curavit. Cum imagines negligerentur, omnia facile in uno tomo conferri potuerunt. In lexico videlicet in littera E etiam de encyclopaedia ipsa informatur.
Iam anno 1913 Petrus Stojan censuit receptacula loculata cum informationibus (Universala Slipa Enciklopedio / USE) creanda esse de argumento separata. Iste homo receptacula prima quinque creavit (i.a. de transcriptione nominum propriorum). Anno 1917 Vladimirus Shmurlo Petropoli Ariadna faden (ANA) confecit, collectionem referentiarum, qua testimonium perhiberetur de encyclopaediae utilitate. Res autem valde levis propter censuram Rigae prelo mandata est - et iam cum littera E terminata est.
Ioannes Shiryaev lucubrationes suas in libellis septem parvis et unu magno tradidit; iam in principio voluit informationes salvare una cum multis famulis ne quando res scitu dignae perderentur. Domus editoria autem facem eius ita bene in altum tollit, ut tribus annis post praeter imagines textus sat multi ad dispositionem fuerunt. Informationes ex epistulis redactioni missis saepe directo in lemmatibus adhibitae sunt. Res autem difficilior commentationum longitudo erat gravitudine thematum vix respecta. Libertas exprimendi quasi numquam restricta est. Neque librorum argumenta in lexico aberant, ut bibliophili quoque contenti essent. Persaepe autem de diversarum civitatum circulis atque societatibus Esperanticis agebatur; neologismi non necessarii vitabantur et symbolae fide non dignae omissae sunt. Lingua sat facilis adhibebatur, ut lexicon iam tironibus usui esset. In fine gratiae omnibus actae sunt pro incepto, quod tunc maximum in Esperanticis erat.
Editio omino nova annis 1970 et 1980 promissa est e.g. in libro Esperanto en Perspektivo (1974) ubi progressio paginarum laudabatur. Usque nunc autem nihil editum est; constat interim Vicipaediam Esperanticam partes incepti istius agendas laudabiliter sumpsisse.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.