Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Elvis Aaron Presley[1] (natus die 8 Ianuarii 1935; mortuus die 16 Augusti 1977), saepe Elvis tantum appellatus, fuit cantor et histrio Americanus, qui, Rex Rock and Roll[2] a diurnistis et diariis appellatus, unus e personis culturae saeculi vicensimi maximi momenti habetur. Impigris cantuum interpretationibus ac sexualiter illice canendi modo, cum unice potente gratiarum albicolorum nigricolorumque aetate commutante inter rassas coniunctione, in controversiam primum deductus est, sed fortunam prosperam denique habuit.
Elvis Aaron Presley Tupelo in oppido Mississippiensi die octavo Ianuarii 1935 natus est. Suo autem gemellomox mortuo, solus Gladys et Vernon Presley filius vivus fuit. Musicam in templo Christiano primum audivit. Duobus annis aetate ad ecclesiae frontem cucurrit quia cum choro canere voluit. Auditae sunt quoque musica et rusticana et dolorium. Haec genera musicae confluxerunt in animum iuvenis. A pueritate musica ei maxime refert. Mense Octobri 1945 in certamine musicali carmen 'Senex Shep' cantavit, qui tam parvus erat ut in sella stare necesse esset. Proximo anno, mater Gladys emit citharam hispanicam quocum ille in aeternum agnosceretur, quamquam Elvis birotam voluerat.
Familia Presley Memphem ivit. Illic in insula publica habitabant. Adulescens Elvis notus erat cantandi et citharam hispanicam psallendi. In ludo Elvis iterum in certamine cecinit , accipiens plus plausus quam alii ita modo vicit.
Demisso e ludo 'Humes High' probato, uno die Elvis ivit ad 'Solem', tabularium musicae cudendae (Anglice Sun aut Memphis Recording Service ut tunc erat). Ibi Marion Keisker iuvenem approbavit et Sam Phillips de illo certiorem fecit. Mense Iulio Elvis rediit ad Solem et cum Scotty Moore et Bill Black cuderunt 'Ita Bene, Mater' [anglice That's All right, Mama]. Cum Dewey Phillips carmen in radiophonica statione sonavit quod statim amatum est et multi identidem rogitabant id iterum sonare. Illa nocte carmen quattuordeciens auditum est. Cursus mirus deductus est.
In Ludoviciana personans, Elvis occurrit Col. Tom Parker. Mox Parker fuit patronus eius. Initio bonum erat sed in ultimis annis visum est ut Parker pecuniae avidus non satis operam daret pro arte clientis. Parker patrone, Elvis iit Nasburgum ad RCA Victorem. Sonavit 'Caupona Luctus' (Anglice Heartbreak Hotel). In multis televisionis spectaculis videbatur. Ubicumque puellae furentes clamabant lacrimabantque.
Anno 1956, in Aurifoleto cursum pellicularum cinematographicarum coepit, agens partem in cinematographeo 'tenere me ama' (Anglice: Love Me Tender). Nunc acroama per mundum notissimus Elvis emit domum Graceland ut ibi cum parentibus et avia habitaret. Eo tempore quoque in Canada tres symphonias dedit. Numquam postea extra Civitates Foederatas personabat.
Anni 1956 ad 1958 viderunt musicam quae apud originalissimam et flammentem operum Elvis erat, sed in anno 1958 omnia mutantur. Elvis in exercitum inductus est et mater eius Gladys mortua est. Ad Germaniam missus, Priscillae Ann Wagner uxori futurae occurrit.
Elvis ad Aurifoletum rediit ut 'Militis Dolor ' (Anglice GI Blues] imprimeret. In toto triginta tres pelliculas cinematographicas fecit quae erant non omnis bonae sed omnis lucrosae. Elvis pelliculis incrementum deiectus factus est. 1967 Elvis Priscillam in matrimonium duxit et filia eorum Lisa Marie Presley nata est Kal. Maii. Tempus felicitatis maximae erat. Deinde, spectaculum Reditus (Anglice '68 Comeback Special) rettulit Elvim ad scaenam post decem paene annorum absentiam.
Rex personabat iterum trans terram fautoribus gaudentibus. Sed, quod continuo aberat, coniungium dilabatur et 1972 Priscilla Elvim reliquit. Linda Thompson feliciter vitam Elvis intravit. Elvis fecit televisionis historiam cum spectaculo 'Aloha ex Havaiis' per satellitem artificiosum a milliens milliens milliens milia hominibus visum est. Sed non diutius laetus videbatur Elvis. Valetudo eius paulatim diminuere coepit ob quam magis et magis medicamentis fretus est. Carmina eius saepe dicunt de amore amisso, divortione et maestitia. Quamvis saepe tam aeger erat ut personaret, continuo etiamnum symphonias dabat. Linda eum attamen amans quoque reliquit. Nonnulla e ultimis spectaculis a CBS 1977 impressa sunt pro televisione. Larum erat Elvis in gravi difficultate erat etiamsi vox valet. Res peiores factae sunt cum custos amicusque 'Ruber' West foras daret librum 'Elvis, Quid Accidit?' dolens, Elvis vexavit quid a fautoribus suis et filia putandum sit. Die sedecimo mensis Augusti Elvis apud se Graceland in aede mortuus est. Solus quadraginta duo annos natus et per totum mundum amatus.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.